{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 20","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/20.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Non cer te, nisi forte mutationi tuae illud obstet, quòd Plutar chus βερκέλλας per β graece, non per V latine scripse rit. NOG. Scripsit ille quidem graece. Sed tamen huius loci nomen quemadmodum et pleraque alia, à latinis accepit. Quare de mutanda eius dictione, ue luti si is latine scripserit, agendum puto. FRA. Recte tu quidem. NOG. Sed iam ad. D. Leo nardi peruenimus, aperta est Caenobij ianua, recta in troeamus. Vos pueri in stabulis equos collocate dum uenerimus. Verum, est ne ille Adamus fumanus Canonicus, qui cum Timotheo nostro hortorum amaenitate se oblectat? certe ipse est, Adeamus Sal uete uiri optimi. TIMO. Et tu saluus sis Fra castore & tu Nogarola. NOG. Quid nunc agitis? TIMO. Deambulabamus inter nos collo quentes. NOG. Ecquis nam est liber, quem te nunc habere in manibus uideo? TIMO. Prius quam tibi respondeam considamus hic in Vmbra ubi positae sunt sellae. Hic est Ioannis Baptistae Rhamnusii de Africa inscriptus liber, quem nuper in uulgus edidit. NOG. Ne istum tu quaeso librum dixeris, farrago potius uariarum scriptionum & diuer sarum Epistolarum congeries & collectio dicenda est, quam tamen docti pariter atque indocti debent perlegere. TIMO. Vidimus enim totam illam bartem à Ramnusio & à te confectam Fracastore, quae Nili incrementum complectitur. FRA. Depraehendisti ne quippiam, quod non ualde probes? TIMO. Quid non probem Fracastore? qui omnia tua non modo probare, uerum etiam admirari maxime soleam? FRA. Omitte nunc istaec, Dic oro po tius, an in aliquo offenderim, an quippiam incurrerim. Dic tu Adame. ADA. Faciam id quidem ac libenter, cum te id cupere tantopere uideam. Mirabar ego paulo ante de Rhamnusio illo tuo uiro doctißimo, qui cum Nilum ex regno Boiano oriri affirmet, quo nam tamen modo ex Indis eundem deuehi Vergilius faciat, non explicuerit. Vergilij quidem in. iiij. Georgi. praeclara illa sunt Carmina. Nam qua pellaei gens fortunata Canopi Accolit effuso stagnantem gurgite Nilum, Et circum pictis uehitur sua rura phasellis, Quaque pharetratae Vicinia persidis urget, Et uiridem Aegyptum nigra foecundat arena Et diuersa ruens septem discurrit in ora Vsque coloratis amnis deuexus ab indis, Omnis in hac certam regio iacit arte salutem. Ex ijs quidem uersibus aperte colligitur, Indos esse","prev":{"citation":"De Nilo 19","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/19"},"next":{"citation":"De Nilo 22","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/22"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}