{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 24","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/24.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Postremò quòd alij censeant Vergilium cecinisse à Coloratis Indis Nilum profluere, quòd haeduae gentes nigrore corporis similes sint. eos redarguit Strabo suae Geogra phiae libro XV. qui scribit Aethiopas esse nigros & crispos, eiusque rei causam existimari solem, qui adurat, & humorem ad summam cutem uehementer trahat. Indos uero neque crispari, neque eorum colo rem aduri. non enim ita afficiuntur. propterea quòd humidi aeris participes sunt. ADA. Optime tu quidem, sed quid tibi uidetur o Nogarola de Hel uetio illo? NOG. De quonam? caeperunt enim Heluetii literas discere? ADA. Nempe de eo, qui Melae geographiam interpretatus est. NOG. Quid nam de loco hoc Vergiliano? ADA. Nimirum ueterum credulitatem secutum Vergilium, qui Nilum ex India ortum habere sunt suspicati, id enim ab antiquitate creditum scriptum reliquisse Stra bonem Libro XV. cum ait & Alexandrum cum crocodilos in Hydaspe uidisset, & fabas aegyptias inuenißet in Acesine putasse id esse Nili initium & proptêrea classe in Aegyptum tanquam hoc flu mine in Nilum nauigaturum, & paulo post intellexisse, quod sperabat, effici non poße. NOG. Profecto tam fatua haec & puerilis est interpretatio, ut me ualde pudeat ipsam redarguere. ADa. Quid si ego in re tam graui Seruij honorati Gram matici, cui tot sunt in Geographia errores obiecti, sententiam uobis adducam, ridebitis ne me? NO GA. Nequaquam Adame. ADA. Qui exponens illud Vergilianum, Sola India nigrum Fert Hebenum. Ita ad uerbum, atqui & in Aethiopia nascitur, sed Indiam, omnem plagam Aethiopiae accipimus. NOG. Vnde nam istud quod dicit, aßumpsit Seruius? cum Plinius Vergilium de Hebeno loquen","prev":{"citation":"De Nilo 23","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/23"},"next":{"citation":"De Nilo 25","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/25"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}