{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 30","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/30.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Nam montium plantae aqua Iouis aluntur. Zenodotus uero δι πετέα nitidum seu limpidum reddit. Quid dixeris Fracastore. FRA. Nihil sanè, nam etiam si graecas literas. (ut olim M. Canto in senectute didicerim) tamen uelim Rhamnusium, qui graecae & latinae linguae peritißimus est, hac in re suas partes suscipere. Sed polliceri ausim, si ista tua maledicta audiat, sedulò operam daturum, ut te & seipsum & Strabonem inuasisse, quandoque poeniteat. ADA. Ahnoli Fracastore, quae à me amice dicta sunt, maledicta nuncupare, atque hoc pa cto doctißimi illius uiri, quem multis de causis pluri mi facio, odium in me atque inuidiam concitare: quic quid enim dixi, non propterea dixi, ut Rhamnusium uellicarem, & carperem, sed potius ut uos ad ali quid pro eo & Strabone dicendum inuitarem. Oro itaque, dicite iam, si quid nunc uobis in promptu est. FRA. Satis superque de hoc Nili adiecto. Re stat ne adhuc aliud quippiam, in quo Rhamnusium coarguatis? ADA. Non coarguimus Fra castore, sed in Rhamnusio nescio quid desideramus, omisit enim. FRa. Quid nam omisit? ADA. Nempe hunc ipsum fluuium, de quo nunc agimus, non Nili, sed Aegypti nomine semper ab Homero fuis se appellatum, id quod attingit Plinius, quamuis subobscure. Sic quoque etiamnum Syris, ut ante nominatus per aliquot millia, & in totum Homero Aegyptus alijsque Triton. & (ut dixi antea) admonuit Porphyrius. Hoc autem idcirco recte factum (ut Strabo libro xv.","prev":{"citation":"De Nilo 27","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/27"},"next":{"citation":"De Nilo 31","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/31"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}