{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 39","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/39.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Sed tamen, ut hoc uitae lignum custodiretur, non perpetuandi amplius, sed nutriendi tantum in se uim continens, atque ut haberet homo, unde se suumque corpus sustineret & aleret, ante Paradisum, idest in terra posuit Che rubin & gladium flammeum atque uersatilem. Cheru bin multitudo scientiae interpretatur & humana figu ra. Si exponatur primo modo, posuit Cherubin intel lige multiplicem colendae terrae scientiam menti homi nis infudit, quae quidem arandi, serendi, metendi artem & coeli obseruandi disciplinam complectitur. Si secundo modo, posuit Cherubin, idest figuram huma nam & miseram hominis conditionem, ante eius ocu los constituit, ut homo ipse certo sciret se pastu egere, ali tamen nullo modo poße, nisi multum curae & laboris impendat. quod antea necesse non erat, cum ipse supra terram sponte omnia producentem, iusti tia illa ab origine sibi concessa praeditus degeret. Posuit quoque gladium, idest Solem, sine cuius calore nihil gignitur, quamuis homo aßiduo labore se exer ceat. Dicitur autem Sol gladius nec immeritò, eo quòd more gladij suis radijs, qui natura (ut opinatur Pla to) flammei sunt, omnia penetrat usque ad interiores terrae partes, in quibus excitat anhelitus, atque ex ijs multas res procreat, praesertim omnia metallorum genera. Ver satilis item nuncupatur, quia Sol uarijs agitatur motionibus, nam is ab occasu in ortum proprio & suo fertur motu, ab inerrante autem orbe retrouicissim ab ortu in occasum conuertitur, ac modo in Aqui lonem effertur, modo in austros deijcitur. ADA.","prev":{"citation":"De Nilo 38","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/38"},"next":{"citation":"De Nilo 40","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/40"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}