{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 46","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/46.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Οἱ δὲ ἔτησιαι πνέουσι μετὰ τροπὰς καὶ κυνὸς ἐπιτολὴν καὶ οὔτε τηνικαῦτα ὅτε πλησιάζει μάλιστα ὁ ἥλιος, οὔτε ὅτε πόῤῥω, καὶ τὰς μὲν ἡμέρας πνέουσι, τὰς δὲ νύκτας πάνονται, Hoc est, spirant autem post solstitium & canis exortum Etesiae, idque eo tempore, cum Sol nec admo dum proximus est, nec longe abest, spirantque per diem, noctu autem conquiescunt. Plinius uero libro secundo, post biduum inquit exortus Caniculae, ijdem Aquilones constantius perflant, quos Etesias uocant. FRA. nonnulla igitur dixit Aristoteles, cum de Etesiis ageret, quae noluit Plinius conuerte re. Plinius contra addidit aliqua, quae Aristoteles omiserat. In hoc tamen ambo conueniunt, quod non antea spirent Etesiae quàm exoriatur Canicula. TIM. Verum dicis, sed quaeso mihi respondeas, cum Etesiarum nomen latißime pateat atque ad uentos tam ab ortu & occasu, quàm à Septentrionibus flantes pertineat, ut admonet Diodorus, cum item or nithias, qui spirant à meridie, imbecillos Ethesias se cundo Meteororum appellet Aristoteles, quid nam prohibet, quin Etesiarum uocabulo etiam prodromos, qui antecedunt Etesias, intelligamus? praesertim cum ipsi spirent ab aquilonali plaga, certo & definito anni tempore, quod si nobis detur, profectò non erit absurdum, si dixerimus Etesiarum flatu multo ante quam Sol ingrediatur Caniculam, in Aethiopiam nubes abigi, quarum imbribus auctior reddatur Ni lus. FRA. Nequaquam hoc dici potest Timothee, nam uix octo diebus antequàm spirent ueri Etesiae, spirant prodromi. TIM. Quis hanc rem tam diligenter obseruauit? FRA. Plinius ciuis noster, qui secundo Naturalis historiae uolumine hoc prodidit.","prev":{"citation":"De Nilo 45","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/45"},"next":{"citation":"De Nilo 47","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/47"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}