{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 51","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/51.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Verum sunt & alij Se ptentrionales uenti, quos ego prodromos appellarim, quamuis fortaße non proprie, sed quadam similitudine, eo quod spirare prius incipiant, quàm in Aqui lonalibus regionibus glacies penitus soluta sit, ac propterea per multos eosdemque certos antea dies, quam Nilus increscat. Flant enim, seu flabant potius hi uenti Columellae temporibus, qui Gades insulas Be ticae prouinciae adiacentes suum appellat municipium, & Neronis principatu cum Seneca floruit. xxi. XXV. xxvi. xxvij. Maij diebus. Sic enim scribit author il le grauißimus libro suae Agriculturae. xij. cap. secum do. Quarto decimo Cal. Iunij Sol in geminos introi tum facit. duodecimo Cal. Iunij succulae exoriuntur, uenti Septentrionales, nonnunquam auster cum pluuia. xi. & xii. Cal. Iunias arcturus manè occidit, tempe statem significat. viij. vij. vi. Calend. Iunias capra mane oritur, Septentrionales uenti. An non ij uen ti certi, definitique sunt; qui pro satis tempestiue augendo Nilo nubes in Aethiopiam possunt com pellere? quamuis nec Etesiae, nec prodromi à Columella sint nuncupati? quid respondeas Fracastore? FRA. Nihil aliud in praesentia. Sed haec alias fortaße inter nos accuratius. TIM. Illud quoque se cundo loco nobis infirmandum, tollendumque est, quod tantopere conaris ostendere, quod tamen aperte (ut uidisti) Alexander negat, nubes in Aethiopia gini poße, nec habere neceße prouinciam illam, ut aliun de ad se ferantur nubila, ex quibus imbres effluant.","prev":{"citation":"De Nilo 50","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/50"},"next":{"citation":"De Nilo 52","label":"IUNCVIVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/52"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}