{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 57","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/57.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"ho ras aequinoctiales, & octo partes unius horae colligit. Alexandriae uero. xiiij. horas. Qui igitur in Aethiopia longißimi erunt dies, cum Sol cancrum occupabit? non negarim tamen, ultra Lunae montes & promontorium bonae spei maximos proculdubio esse dies, ubi in Capricorni signo uersatur. Adde quòd supra Syenem oppidum, si ita sit, ut dicis, magni decidant imbres necesse est. Nam illi loco adeo solstitij die medio Sol supra uerticem positus est, ut millae iaciantur umbrae, puteusque eius experimenti gra tia factus (ut ait Plinius) totus illuminetur. Ex quo illud Lucani, atque umbras nunquàm flectente Syene. Quapropter nulla erit ratio, cur in reliqua pluat Aethiopia. Est enim Syene Aegypti atque Aethiopiae terminus, ex quo apparet ultra Syenem Ni lum non augeri, quod tamen falsum est, ut complures affirmant. Praeterea nec in Aegypto unquam pluet, quod quidem non esse uerum satis compertum est. Nam cum ea regio calidißsima sit, & montibus careat, pro fectò nullum omnino uetabit frigus, quin uapores in sublime elati, ui Solis prius absumantur, quam in nubes, imbresque consistant. Quod si nubes (ut nos opinamur) illuc ex Aquilonali orbe deferantur, facile eue niet, ut quandoque (id enim rarißime fit) in Aegpto labantur pluuiae, quarum causa, uaria incolis nascuntur morborum genera. Censeo itaque (ut omnia summatim colligam) nullam poße in Aethiopia exha lationem tolli, quae cum mediam aeris regionem attigerit, in nubem primo, postea in imbrem cogatur.","prev":{"citation":"De Nilo 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/56"},"next":{"citation":"De Nilo 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/58"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}