{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 63","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/63.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Hanc opinionem Anaxagoras, & auditor eius Euripides longe antea secuti sunt. Hic.n. poeta sic philosophatur. Nilum excrescere, Aegypti quum liquantur niues. Eam tamen Diodorus refellit eo fretus argumento, quòd propter nimium Solis feruorem niues in Aethiopia non gignantur; quod tamen quam sit falsum, usu satis constat, & tu quoque probasti Fracastore. quam uis in hoc à te dissentio, quòd ego ex nubibus aliunde compulsis, tu uero ex eisdem in Aethiopia coactis fieri niues existimas. Verum cum dicat Iouius ratio ne non inepta Abyßinos credere sub Capricorni signo maximis caloribus eam plagam urgeri atque exuri, non possum de Abyßinis qui id retulerunt, non mirari, quippe qui se scire dißimulent in ea Aethiopiae parte, per quam labitur Nilus, hyemem eße cum Sol in Capricorni signo uersatur quemadmodum & cum Cancrum occupat. Nam apud illos Aethiopas (ut dixi antea) duae sunt hyemes. Quare tunc niues non possunt liquescere. Sed demus eo tempore niues liquefieri, non tamen tunc augetur Nilus, sed post solstitium, quando uidelicet nobis aestas, illic uero adest hyems. Nisi forte suspicentur Abyßini aquas è niuibus collectas alicubi per aestatem asseruari, (quemadmodum in lagenis uinum) quibus sequenti hyeme Nilus exuperat; quo quid ineptius? quid absurdius? Iam uero nec niues illae, quae sub Capricorni signo quotannis liquescunt, ad augendum Nilum conferre quippiam possunt, cum Capricorni reuersio à Nili fontibus plus quindecim gradibus longe distet, atque inter hos fontes & illam Lunae, siue (ut aiunt) Bet, montes interiecti sint.","prev":{"citation":"De Nilo 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/62"},"next":{"citation":"De Nilo 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/64"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}