{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 65","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/65.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"cum Iouius & te & Rhamnusium tuum ostentatores & ambitiosos nuncupauit, qui de Nili incremento agere atque eius reddere causas non dubitastis? Ita.n. ille ibidem uos notauit suppresso ue stro nomine. Caeterum de Nili incrementis ad subti lium studiorum ostentationem disserere & proferre causas audere perambitiosum putauerim. Quando hoc, illustrium & graecorum pariter & latinorum in genia inani (ut arbitror) laude iandiu exercuerit. Quae quidem uerba nequaquam (ut opinor) effutisset lo uius, nisi libellos uestros perlegißet. haud enim me latet bonorum librorum, quales uestri proculdubio sunt, quam magnus helluo esse soleat. FRA. Istud non aduerteram Timothee, quamuis illius historiam penè totam uorauerim. Scribam igitur ad eum, cum dabitur otium, meque & Rhamnusium meum tueri co nabor. Interim illum permittamus historiam more suo & modo scribere, ac res gestas nostrorum temporum literis commendare. At tu absolue iam quaeso, & perfice quae caepisti. TIM. Ita faciam. Illud postremo mihi superest pluribus explicandum, quod tu leuiter attigisti. Nilum quidem nullis imbribus auge scere, sed aquis potius, quae ex inferioribus terrae par tibus scaturiunt, maiorem effici. id quod sentire in Timaeo, uidetur Plato, cuius haec sunt uerba. Ἡμὲν δ ὁ νέλος εἰς τετἄλλα συτὴρ, καὶ τότε ἐκ ταύτης τῆς ἀπο ρίασ σώζει λυόμονος. ὅταν δαὐοι θεοὶ τὴν γῆν ὕδασι καθαίροντες κατὰ κλύζωσιν, οἱ μὲν ἐὐ τοῖς ὄρεσι διασώζονται, βυκόλοι, νομεῖς τε.","prev":{"citation":"De Nilo 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/64"},"next":{"citation":"De Nilo 66","label":"66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/66"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}