{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 68","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/68.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Quonam modo istud conijcis? cum de Nili incremento nullibi Pla to locutus sit, quin potius ter ad summum Nili memi nit, nec tamen affert quippiam, quod ad hanc sententiam attinere uideatur. quod tum maxime in Timaeo debebat facere, cum quandam narrauit eße Aegypti regionem Delta nomine, propè cuius uerticem scin ditur Nilus, ubi Saitica sunt pascua. TIM. Abun de huic rei eo in loco satisfecit Plato, quem modo re tuli. Nam si in Aegypto aquis pluuijs non crescunt flumina, sed illis, quae è terra scaturiunt; Nilus autem augescit, nec ullam suis accolis calamitatem importat, quemadmodum reliqui amnes aliarum prouincia rum. Ergo & ipse scaturientibus aquis augebitur. FRA. Verum est, sed istud, quod dicis, Socratis persona non agit Plato, uerum Solonis, qui sacer dotis Aegyptij sermonem recenset. TIM. Vide quam minime sim pertinax in disputando. Do tibi istud hanc non esse Platonis sententiam. At habebo saltem hanc eandem Aegyptijs adscribendam, quibus etiam cum melius sua scire, quam alios uerisimile sit, ma gis esse credendum existimauerim. FRA. Quasi ue ro desint, qui scribant Aegyptios de hac re aliter sen siße. Nam tradit Eudoxus (ut testatur Plutarchus) eosdem Nilotici incrementi causam in aquas pluuias referre solitos. TIM. neque ego pariter de Aegy ptiorum opinione tecum contendam, concedas tamen uelim, ut hanc primum mihi nunc fingam, & meam esse affirmem, ac mox inter nos exquirendam proponam. FRA. Fiat ut lubet, age, tua sit.","prev":{"citation":"De Nilo 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/67"},"next":{"citation":"De Nilo 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/69"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}