{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Compendium anatomicum 10","citation":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/10.md","author":{"name":"Lorenz Heister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister"},"work":{"title":"Compendium anatomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Ita & meditationes Nabothi de novo ovario mulierum, una cum rationibus adversis a Goelickio in Historia Anatomiae, Heurico Henrici in dissert. de Vesiculis seminalibus mulierum, atque Ettmullero in Epist. de Ovario novo prolatis, ipsi fuerunt ignotae. Postea etiam Schlevogtii prodiit dissertatio, de processibus cerebri medullaribus, e numero nervorum cerebri proscribendis: quae quoque non ipsi fuit cognitaVercelloni novos ductus, quos ex glandulis iuxta sinistrum ventriculi orificium & circa quintam thoracis vertebram sitis, nec non ex glandulis bronchialibus, ac thyroidea deducit, nosse quoque non potuit, quia eius liber A. 1711 demum prodiit. Prodierunt insuper haud pridem, ut nova publica litteraria nos docuerunt, Vieussenii novi tractatus de corde & aure, lingua Gallica conscripti, quos vero hucusque ipsi obtinere non potuimus, & qui ab ipso Mangeto quoque adhuc omissi sunt. Praeter Autores modo recensitos, & forte adhuc alios, quorum inventa & observationes, nescio utrum studio, an negligentia, omisit Verbeyenus, an forte librorum inopia, (nam novi eum haud magna librorum supellectile fuisse instructum) adhuc multos alios defectus & errores anotabo, quos evitare potuisset; ut exemplis demonstrem, anatomen libro perfectiore indigere, quam Verbeyeni est. Et primo quidem in trunci corporis humani divisione, eum tantum in tres partes, caput, thoracem, & abdoQuia vero collum neque men, dividit, & collum omittit. ad caput, neque ad thoracem recte aut sine confusione referri potest, hinc merito in quatuor partes dividendus, & colquis, considerandum. Nam sum, tanquam pars diversa a reliq asperam arteriam in capite dici recte nequit, laryngem aut aut thorace esse situm, sed in collo.","prev":{"citation":"Compendium anatomicum 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/9"},"next":{"citation":"Compendium anatomicum 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/11"},"credit":{"text":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum","quality":"ocr"}}