{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Compendium anatomicum 15","citation":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/15.md","author":{"name":"Lorenz Heister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister"},"work":{"title":"Compendium anatomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"ptissima vero haec sententia refutatur a Pitcarmo a) & Boerbavio b). Glandalarum bronchialium nullum ante se mentionem fecisse, existimat Verheyenus pag. 197: cum tamen Bartholinus c) eas describat, & primam descriptionem Borichio tribuat: imo ab Hornio eas iam esse demonstratas, Schraderus affirmat. d) Glandulas epiglottidis Ruysobius iam Thesaur. Anatom. 1. Tab. IV. fig. 6. lit. D. delineavit: enarrationemque Vasorum oesophagi Verbeyen omisit. Pilos post mortem crescere, perhibet p. 210: hoc vero cum veritate ordinario non convenire, certissimis observationibus expertus sum: idemque Ruyschium experientia victum mecum sentire, novi. Pilos cutis esse sobolem, plerique Autores existimant; in barba vero aliisque quibusdam locis manifeste demonstro, eos etiam infra cutem ex pinguedine prodire. Sinus durae matris variis in locis cum venis externis cranii communicare, eum haud cognovisse puto; cum tamen hoc satis manifestum sit. Locum quem torcular Herophili vocant, non indicat. Cerebri inferioris delineationem meliorem ex Ruyschii epistola XII sumere potuisset. Par quintum norvorum in duos tantum ramos in cranio dividi ait, p. 220. quod tamen in tres magnos dividitur. e) A pari sexto nervos ad linguam abire, scribit, p. 220, quod experientiae non respondet; sed praeter fibrillam, quam glandulae pituitariae dat, omne, quod a constitutione nervi intercostalis reliquum est, ad musculum oculi abducentem abit: (id quod etiam non indicat.) De pari decimo haud perspicue loquitur, dicitque eadem pagina, illud infra primam vertebram colli egredi: sed idcirco id rectius colli, quam cerebri nervis annumeratur, & sic melius novem tantum cerebri paria statuuntur. Foramen illud in cerebro, anus dictum, a) Dissert. Med. b) Instit. Med. c) Anatom. p. 437. Lib. 2. cap. 10. d) in Observat. p. 195. c) conf. Ridley of the Brain fig. III. aliique.","prev":{"citation":"Compendium anatomicum 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/14"},"next":{"citation":"Compendium anatomicum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/16"},"credit":{"text":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum","quality":"ocr"}}