{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Compendium anatomicum 56","citation":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/56.md","author":{"name":"Lorenz Heister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister"},"work":{"title":"Compendium anatomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Crassities varia, in variis corporis partibus, & in variis quoque animalibus, sicut ex varietate corii patet. Sulci sive lineae varii, profundiores, maiores & minores, in volis manuum ac flexuris articulorum quam maxime conspicui. Foraminula seu pori maiores & minores pro pilorum, transpirationis & sudoris transitu, quos etiam microscopia atque facilis mercurii transitus per corium demonstrant. Structura sive substantia ex s Fibris tendineis & nerveis, cum partibus subiacentibus continuis. Vasis sangu feris copiosissimis mirabilibus, ex Ruyschii iniectionibus stupendis primum rite cognitis atque perspectis. i Papillis pyramidalibus nerveis, per rete Malpighianum in cuticulam protensis, quae in volis manuum, praecipue circa apices digitorum, & in plantis pedum maxime conspicuae, tactusque organum constituunt primarium. Vasa lymphatica hactenus nondum visa sunt, quamvis ea adesse multi suspicentur. Glandulae cutaneae miliares copiosissimae poris excretoriis a plerisque recentioribus post Stenonem cuti adscribuntur, quae tamen vix vel saltem paucissimae demonstrari possunt. Usus cutis est 1. partes subiacentes involvere continere & defendere. 2. organum tactus, & 3. emunctorium universale sanguinis esse ope sudoris & transpirationis: quae simul pro ariditate cutis avertenda inservit. 171. In PINGVEDINE s. MEMBRANA ADIPOSA notanda Situs: ubique fere per totum corpus sub cute; praeterea inter musculorum interstitia, in omento, mesenterio, circa renes & variis aliis in locis. Substantia ex Membrana tenui transparente, innumeros loculos sive cellulas habente, & Materia pingui oleosa sanguinis, cellulas has replente, ex arteriolis, non ex glandulis secreta. In valde emaciatis vero tantum adest membrana illa cellulosa, a materia pingui vacua.","prev":{"citation":"Compendium anatomicum 55","label":"TIONIBVS ET DIVISIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/55"},"next":{"citation":"Compendium anatomicum 57","label":"TIONIBVS ET DIVISIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/57"},"credit":{"text":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum","quality":"ocr"}}