{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Compendium anatomicum 88","citation":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/88.md","author":{"name":"Lorenz Heister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister"},"work":{"title":"Compendium anatomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"tempus legitimum sunt menses IX solares aut X lunares: praematurum menses VII vel VIII, quibus tamen foetus vitalis esse potest. Nimis praematurum, si foetus ante VH mensem excluditur, qui partus abortus dicitur; & vitalis esse non potest. modus ordinarius sive naturalis est, si foetus prono capite exitum molitur; teliqui eius in partu situs, praeternaturales dicuntur, & caussae sunt partus difficilis, imo saepe impossibilis. DIFFERENTIAE notabiliores, quae inter foetum & adultum ante, aut brevi post partum intercedunt. (in abdomine arteriae & venae umbilicales & canalis venosus in hepate pervia sunt, in adultis solida; hepar valde magnum; processus vermiformis intestini coeci amplior, quam in adultis, & renes succenturiati quoque maiores: renes ipsi inaequalem habent superficiem, ut vitulini. in thorace glandula thymus maior quam in adultis; pulmones, qui non respirarunt, collapsi reperiuntur, & aquae iniecti fundum petunt In corde foramen ovale inter dextram & sinistram auriculam & canalis anteriosus inter arteriam pulmonalem & aortam aperta sunt. in capite efla cranii distant inprimis ubi fontanella dicitur, & futuris adhnc destituuntur. Dentes in mandibulis sub gingivis absconditi sunt. Meatus auditorius nondum perfectus est, & membranula quadam cum epidermide continua clauditur. a) Ossa totius corporis, paucis exceptis, vel molliora vel imperfecta adhuc sunt, articula: iones quoque omnes imperfectae. 194. THORAX etine dbeun pu. 194. THORAX sive PECTVS dicitur pars corporis inter abdomen & collum sita, cuius partes sunt vel continentes, sive cavitatem efficientes scomunes: cuticula, cutis & pinguedo (§. 168. 170 & 171.) propria: mammae, musculi pectorales, intercostales & diaphragma; pleura, & denique ossa, ut costae XXIV, sternum & vertebrae XII, de quibus in Osteologia.","prev":{"citation":"Compendium anatomicum 87","label":"FVNICVLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/87"},"next":{"citation":"Compendium anatomicum 89","label":"FVNICVLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/89"},"credit":{"text":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum","quality":"ocr"}}