{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Compendium anatomicum 98","citation":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/98.md","author":{"name":"Lorenz Heister","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister"},"work":{"title":"Compendium anatomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Actum vero iam est de vertebris eius §. 75 ad 79; de aspera arteria pag. 71. & de oesophago p. 72. Sed de musculis, arteriis, venis & nervis infra dicetur. 207. CAPVT, quarta trunci pars, est omne id, quod supremae colli vertebrae insistit. In hoc notanda, figura: rotundo- oblonga, eminens anterius & posterius, ad latera vero complanata; figura ab hac recedens, deformitatem, & saepe iudicii laesionem infert. magnitudo: proportionata cum corpore; magna vel parva nimis, vitium formae & iudicii plerumque producit. situs in suprema corporis parte, ob utiliorem organorum sensuum in loco altiori positionem. divisio superficiei in partem non capillatam, quae facies dicitur, & capillatam: cuius pars anterior, sinciput; posterior, occiput; suprema, vertex; laterales, tempora audiunt. partes constituentes: quae sunt vel continentes vel contentae. Continentes sunt vel communes, ut in aliis partibus 1. epidermis, 2. cutis, quae in parte capillata crassissima; tenuis in facie, & praecipue palpebris; tenuissima in labris. 3. pinguedo, circa cranium pauca, in genis copiosa. propriae PHLI sive CAPILLI hic magis notabiles, quam alibi: horum pars extra cutem teres est, ac microscopio examinata transparens, saepe nodosa, sed non cava nec ramosa; at extremitas saepe instar penicilli fissa. pars intra cutem, bulbus vel radix dicitur, verisimiliter cava, ut pennae avium in radicibus. OiIted by Google origo: infra cutem in pinguedine: probabiliter ex nervis, ob dolorem, qui in evulsione eorum percipitur. materia nutriens eadem est, ac aliarum partium; non excrementicia, ut veteres voluerunt, nec post mortem crescunt, ut vulgo credunt. color: in regionibus calidissimis, nigerrimus; in temperatis, fuscus vel niger; in frigidis, flavus, ruffus, subfuscus; qui vero in senibus ubique in canum mutatur, & in cuprum tractantibus, in viridescentem.","prev":{"citation":"Compendium anatomicum 97","label":"ISPERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/97"},"next":{"citation":"Compendium anatomicum 99","label":"ISPERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/99"},"credit":{"text":"Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum","quality":"ocr"}}