{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.5.1-46","citation":"Ludovik Paskalić, Carmina 2.5.1-46","ref":"2.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.1.md","author":{"name":"Ludovik Paskalić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Hunc mihi Pierides gratum praestate laborem,\nUt nihil hic querulum, nil mihi triste sonet,\nEt lauri virides, et odori cingite flores,\nEt violae, et variae tempora nostra rosae,\nDum referam, quae pauca meus mihi dictat Apollo\nCarmina, laetitia non aliena mea.\nEcquis enim taceat, quae gaudia percipit? ecquis\nPossit laetitiam dissimulare suam?\nQuum videat trepidis ut classis Barbara signis\nAmbracio lateat victa timore sinu.\nHinc vero Euganeum trepidanti instare Leonem,\nClavigerumque poli pone subire Senem;\nEt volucrem geminas gestantem fronte coronas,\nArdua Cesareas quae nitet ante rates,\nQuos nuper sancto iunxerunt foedere Divi,\nFoedere, Barbaricae quo minuentur opes;\nQuo cadet Ismarii rabies antiqua Tiranni,\nEt feret Hesperium Barbara terra iugum.\nNon ego vana cano, sed mens praesaga futuri\nCertius Euboica vaticinatur Anu;\nSunt etenim, quorum sequimur vestigia vates,\nPectore qui credant numen habere suo;\nEt nos illud agit, venturaque dicere fata\nNumen, et e multis pauca referre iubet.\nTempus enim, iam tempus adest, quo Barbara tellus\nSubmittet tumidum sub iuga nostra caput.\nCernere erit domitum leges mutare Niphatem,\nEt dare iam victas ultima Bactra manus.\nSpargentur totum victricia signa per orbem,\nDiscolor Eoas qua bibit Indes auqas,\nEt qua, dum Titan aequalibus aestuat horis,\nAssiduo medius uritur igne dies;\nQuique latus Lybiae longe procurrit in austrum\nSigniferi extrema de regione poli;\nQuaque mari nostro, quam cernimus, occidit Arctos.\nAlteraque opposito sydera ab axe micant;\nEt qua regna novi priscis incognita mundi\nAbluit occiduis maxima Thetys aquis.\nHaec est terra Deum, mediis ubi fluctibus aurum\nNascitur, et variis copia plena bonis.\nNon illic fastu, non ambitione laborant:\nQuaeritur aut ullo res aliena dolo.\nNon illic saevo miscentur bella tumultu,\nNec limes latos dirrimit ullus agros.\nOmina sunt passim cunctis communia; cunctis\nUnus amicitiae, pacis et ardor inest.","prev":{"citation":"Carmina 2.4.193-198","label":"EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, IN CAROLI CAESARIS PANNONICAM EXPEDITIONEM, lines 2.4.193-2.4.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.4.193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.4.193"},"next":{"citation":"Carmina 2.5.47-90","label":"EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM, lines 2.5.47-2.5.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.47"},"credit":{"text":"Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml","quality":"ocr"}}