{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.6","citation":"Ludovik Paskalić, Carmina 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.6.md","author":{"name":"Ludovik Paskalić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina","urn":null},"verse":true,"words":405,"text":"Dic agedum nostri solatrix Musa laboris,\nCurarum atque animi conscia sola mei.\nCur modo tot varios emittunt arva colores,\nQuum referat gelidos Illias urna dies?\nAut cur pallentes fundunt violaria flores?\nVendicat et vernas cur sibi bruma vices?\nAn mutata novas coeperunt sydera sedes?\nIamque erit Hydrocous hic; ubi Taurus erat?\nAn vero quod adhuc verni potuere tepores,\nNunc poterit tristi frigore segnis hyems?\nQuicquid id est, certe nostris ostendere saeclis\nNescio quid magnum fata, novumque parant.\nHaec ego. At argutas pertentans pollice chordas\nReddidit hoc tenui murmure Musa sonos.\nNon aeterna novos mutarunt sydera cursus,\nOccupat qut Tyriae Tros puer astra ferae:\nNec sibi purpurei florentia tempora veris\nVendicat hirsutis horrida bruma comis.\nSed, si scire cupis tantae novitatis origo\nUnde sit; haec memori pectore verba tene.\nAspicis Ascrivias haec lintea tensa per undas,\nLintea Cecropiae numine tuta Deae.\nIllic Euganeis vehitur digressus ab oris\nSplendor, et Hadriacae fama Capellus aquae;\nCreditur aligeri cui maxima cura Leonis,\nMunere quo nullus dignior alter erat.\nGratantur Nimphae, superi gratantur eunti,\nSignaque laetitiae dant manifesta suae.\nHaeret in Idalio defixus Iupiter astro,\nContinet et reliquos sub sua iura Deos.\nCesserunt Hiades, torvus concessit Orion,\nQuiquie hebes algenti volvitur Orbe senex.\nAspice Amyclaei processit Castoris astrum,\nAstrum quo tumidi concidit ira maris;\nEt ferus Hippotades aeterno carcere clausit\nFlammiferum Boream, nubiferumque Notum;\nEt tantum occiduis laxavit vincula ventis,\nLentis ut aequoreas aura foveret aquas;\nNeptunusque pater, Nereique exercitus omnis\nPropellunt celeres in vada tuta rates:\nAlcyones placidos condunt per littora nidos,\nEt tranquilla suae tempora pacis agunt.\nHaec inter variis certantia numina donis\nVenit ab occiduo Chloris odora polo;\nQuodque potest, violas venienti, et lilia fundit,\nParcior huic reliquis ne foret una Deis.\nSed quo nota tibi sint omnia, percipe causas,\nCur videat placidi munera veris hyems.\nIllius hoc Natura parens indulget honori:\nOfficiumque leve non leve pondus habet.\nNamque, velut verni brumae sub tempora flores\nDistinguunt pictis frigida prata comis;\nIllius hoc nostro sic virtus floruit aevo,\nDeterius certe quo nihil esse potest.\nHoc duce erunt Veneti victricia signa Leonis\nFixa per eoas, occiduasque domos;\nEt Venetum cunctas implebit gloria gentes,\nQuas celer aereis Cynthius ambit equis.\nSic ubi disseruit motis per inania pennis,\nAonium petiit Calliopaea nemus.\nAt tu, quem tanto superi dignantur honore,\nCui violas gelida pro nive fundit hyems;\nPerge age magnanimis iam tandem accingere factis,\nSentiat ut vires Barbara turba tuas,\nTeque proba verum Phrygia de stirpe nepotem,\nAutoremque tui sanguinis esse Capim.","prev":{"citation":"Carmina 2.5.91-102","label":"EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM, lines 2.5.91-2.5.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.91"},"next":{"citation":"Carmina 2.7","label":"EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, F. CLEMENTI DE RAGNINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.7"},"credit":{"text":"Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml","quality":"ocr"}}