{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.6.95-138","citation":"Ludovik Paskalić, Carmina 3.6.95-138","ref":"3.6.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.95.md","author":{"name":"Ludovik Paskalić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Quid superest igitur? nisi, quod reparabile non est,\nEx animo iubeas ut procul ire tuo?\nPone modum lachrymis, nec tantum indulge dolori:\nPernitiem lachrymae saepe dolorque ferunt.\nTestis erit Niobe, testis tibi turba sororum,\nEridani vitreas quae super astat aquas.\nTestis erit, propria qui captus imagine vidit\nFlens sua purpureo corpora flore tegi.\nEt, quae clausa cavis respondet vallibus Eccho.\nVersaque in aeternas impia Biblis aquas;\nEt quae praeteritos suspirans Solis amores\nVertitur, igniferum qua rotat ille caput;\nNec minus et pompis feralibus apta Cupressus,\nQuam iuvat assiduus nunc velut ante dolor.\nHaec dixisse sat est, quanvis et plura supersint,\nQuae foret hic ingens enumerare labor.\nHaec subeant exempla tibi, luctuque represso\nSolentur casus damna aliena tuos.\nEst dolor hic magnus (dices) et causa doloris\nMaior, et humanae negligit artis opem.\nDifficile est fateor, tantos compescere luctus:\nConvenit at cunctis rebus inesse modum.\nNanque hanc immensi faciem, quam cernimus orbis,\nQuattuor in cuius sunt elementa sinu;\nSi riget assiduus tepidis sine solibus imber,\nEsset inhumanis vix habitanda feris:\nSin ferat aeternos sine gratis imbribus aestus,\nTorrida non homini, non erit apta feris.\nFert tamen illa homines, nec non genus omne ferarum;\nNatura alternas sic variante vices,\nUt quum tristis hyems gelidos effuderit imbres,\nCesserit et Boreae vis fera, visque Noti,\nIncumbant placidae coelo Zephyritidos aurae,\nVestiat et nudam vernus amictus humum.\nAspice ut omne nemus summis nova germina ramis\nExtulit, et laeto gramine terra viret.\nHic violas, illic formosa papavera cernis,\nCanaque corythio lilia mista Croco.\nAttamen hic glacies; illic paulo ante videbas\nGrandinibus mistas cuncta operire nives:\nAtque ubi ventorum rabies violenta fremebat,\nSpirat ab occiduo nunc levis aura mari.\nUndique iucundo resonat nemora avia cantu,\nDum passim dulces dulce queruntur aves;","prev":{"citation":"Carmina 3.6.47-94","label":"EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS, lines 3.6.47-3.6.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.47"},"next":{"citation":"Carmina 3.6.139-178","label":"EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS, lines 3.6.139-3.6.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.6.139"},"credit":{"text":"Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml","quality":"ocr"}}