{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 129","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/129.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Haec autem (du plices enim sunt genere, causae morborum effectrices) plurimumfieri consueuit ex quauis aëris qualitate immodicè au cta, siue simplici, siue composita, & ipsius substantia ex uaporibus, qui ex latebris terraemotu patefactis ascendunt, putrefacta, uel ex prauis cadauerum, uel stagnantium aquarum, uel lacuum exhalationibus, ut est Auernus Campaniae, quam uis (ut audio) omnis nunc illius euanuerit humor, omniaque ibi solo aequata sint: aliae enim causae externae non ita ad homines laedendos aptae sunt, sicuti aër, quem semper ut hauria mus necesse est, siueis purus, siue infectus sit, quemadmodum uidere est in capite artis medicinalis Galeni lxxxv. Po test tamen huiusmodi febris genus ex noxij cibi usu etiam fieri, aquae uitiatae ac putridae potu, & inedia, cum praesertim ingentem penuriam succedente copia, satietas consequi tur: ut alias interim illius causas, & Dei iram omittam, astro rum etiam aspectus, qui ab Auicenna, & nonnullis alijs au toribus inter morbi huius causas connumerantur. Vt autem breuitati consulam, hae sunt, quae à Galeno narrantur, febris pestilentis causae, in primo & secundo ἐπιδημιὼν libro, & in primo de differentijs febrium, capite tertio & quarto, & in libro de boni & mali succi cibis, quas idem in opere de causis morborum προκατάρχονταί τε καὶ προκαταρκτικὰ, hoc est, inci pientia appellat, gregales uerò medici causas primitiuas. In ternae autem, quas προκγουμένα Graeci nominant, nos praece dentia, siue antecedentia, uarij esse possunt, qui in uenis continentur, humores corrupti, tam simplices, quam misti, quemadmodum ijs qui in re medica continuè sese exercent, satis notum esse existimo: quamuis secundum Galenum rarò inueniatur simplex morbus. Harum febrium notae sunt, quòd non uehementer affligunt, & reliquae, quae ab Auicenna, & alijs autoribus in proprijs explicantur locis, praesertim Galeno in tertio de pulsuum praesagijs. Quibus in hunc modum presse & angustè definitis, reliquum est, ut ex antiquorum monumen tis, quod antea polliciti sumus, curationem morbi huius, quantum in nobis est, eruamus. Sic itaque paucis eam expediam. Nam si aëris qualitas, quaecunque illa sit, mediocritatem nimis excedat, adeo ut contagionem hanc pessimam gignat, contrarijs quidem utemur qualitatibus, obseruata prius aeta te, anni tempore, consuetudine, corporis temperamento, & huiusmodi reliquis: communis enim una est omnium morborum curationis indicatio, nempe contrarietas ipsa, ut ait Galenus in xi, curandi methodi.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/128"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/130"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}