{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 14","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/14.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Non enim uideo quonam modo, ea quae ab Auicenna de hyacintho memorantur in libello, qui de uiribus cordis inscribitur, de fendi possint, neque quo ductu ad cor deferri possit farina illa ab aegrotis sumpta, etiam si, quantum fieri potest, conteratur: cum certum sit, hunc de illis non esse lapidibus, quos Gale nus dixit in succum solui: horum enim lapidum, qui admo dum duri sunt, substantiam per corpus digeri non posse, si quis Galeni dicta consideret, notum esse existimo: nam prę illorum grauitate & duritie in corpus distribui non posse ui dentur ea quae crassis sunt partibus, ut est in quarto eiusdem de simplici medicina: licet de alijs quae partibus non ita solidis constant, & terrestribus, sed magis leuia sunt, & mollia, illud uerum esse sciuerimus, & de lapidibus qui attritu in liquorem soluuntur, modò ea & minutissimè terantur, & secernantur, quemadmodum Galeni uerbis constat in iiij. de tuenda ualetudine, cum Diacalaminthen compositionem describit. Vires itaque huiusmodi medicamentorum, quę dura ualde & crassa existunt, & tota substantia uel sui natu ra agunt, quaeque maxima cum difficultate teruntur, neque usque ad exactum pollinem teri possunt, ad profundas corporis nostris sedes penetrare rationabilius fuerit, quàm earum substantiam, quemadmodum & de pharmacis soluentib. patet: nostra enim caliditas praeterquam quod crassae sit essentiae, halituosa, infirmaque est, ut non facilè mutet piperis granum, nisi exquisitissimè comminutum fuerit, nedum Smaragdi uel minimas partes, cum solidae illae sint, & durae, ut in primo de simpl. med. uidere est, cap. xi.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 13","label":"DELLAE MEDICI BRIXIEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/13"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 15","label":"DELLAE MEDICI BRIXIEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/15"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}