{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 142","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/142.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"νοσώδης μὲν γὰρ καὶ ἡ τῶν καταμήνίων ἐπίσχεσις, ἀλλὰ ἐχ ὁμοίως βλαβερὰ τῇ μετὰ τὴν τόκον, ὅτι μὴ μόνον αὕτη πληθος, ἀλλὰ καὶ κακοχυμίαν ἐκανὴν ἐργάζεται. τὸ μὲν γὰρ γρησόπορον αἱμα τὸ ἐμβρυον ἐλκον εἰν ἑαυτροφῆς ἔνεκα, καταλέῖπον δὲ τῶν φαυλότορον, αὗτιον γιγνετρτῆς κακο χυμίας ταῖς κυυσαῖς, ἡν μετὰ τὸν τόκον κ φύσις ἐκκενεῖ, &c. hoc est: Vi detur itaque suppressa in partu purgatione in muliere mor bus gigni: suppressio enim menstruorum morbosa, sed non ita noxia, ut illa quae est post partum, quoniam non solum ipsa multitudinem, sed & insignem generet humorum prauitatem: meliorem enim sanguinem embryo trahens nutrimenti sui causa, & deteriorem relinquens, causa fit malorum humorum praegnantibus, quos post partum natura educit. Men strua enim purgatio, ut idem ait in primo de morbis uulga ribus, commentario secundo, & in lib. de missione sanguinis aduersus Erasistratum, congenitum est in mulieribus auxi lium. Vt uerò lac, & menses suppressi fuerunt, haec febricitanti accesserunt symptomata: primum bilis uomitus porri succo similis, in uentriculo quidem, & in uenis genitae cum ex suppressione illa, tum ex praui succi cibis, tum ex morbi natura pessima, ut est in secundo prędictionum Galeni libro, & eiusdem V. de locis passis, & alibi: quapropter tres per aluum etiam deiecti sunt lumbrici, illius malitia interfecti, significantes & hi morbi saeuitiam, & malam humorum qualitatem: etsi deterius fuisset per os illos eiecisse, quàm per inferna, nisi id aliquo alio casu accideret. Verùm cum natura semper quod bonum est & utile agat, nisi aliquid illi impedimento sit, illam quae prius in urinis continebatur sedentem fęcem, non amplius, quòd morbo superata esset, eijcere potuit: quare & febris inualuit retentis illis, quae antea educebantur cum urina, redundantijs, & ex quadam etiam animi indignatione admodum molesta: multa enim eueni re solent mala, & mors interdum ex huiusmodi animi accidentibus, quemadmodum à Gal. fasius explicatum est in xij, τῆς θεραπσυτικῆς μεθόδε. His praeterea accessit inflammationis speLIB. nis species quaedam, ex pituitae primum humore à capite ad dextram faucium partem descendente, eamque obsidente, & à febrili calore exiccato: quae ut illorum ingenijs humectata fuit, & mollis reddita, multo aegrotantis conatu excreando educta est nucis ponticae magnitudine: unde illa faucium laesione postea leuata est. Cibos deinde maximè fastidiebat ob prauos succos, qui uentriculi os occuparant, & illius uirtutem agentem destruxerant naturalem: huius enim partis mu nus est appetere, & facilè sentire, ob multos qui ad illam descendunt a cerebro neruos.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 141","label":"141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/141"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 143","label":"143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/143"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}