{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 148","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/148.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sed quoniam haec satis superque uidentur opinionem nostram tueri, necnon me dicorum tuorum consilium, & doctrinam, ut sanam, ut optimam defendere, propterea plerisque alijs, quae haec quoque comprobare potuissent, supersedere satius duxi, ne in retam aperta demonstranda, & aliena nimis curiosus, & parum pru dens uidear. Quisquis uerò Galeni commentarijs operan dat, is uelim existimet, non esse illis pleno uentre, & oscitanter, sed sobriè, & summa cum diligentia studendum esse, ut om nia rectè inuestigentur, & considerentur, ut quae sint maxi mè necessaria. Bene uale Eques magnifice, & tecum bene agi existima, si à falsis prophetis in posterum caueas. Sexto calend. Iulij, M. D. XLI. Aloisius Mundella medicus, Odo de Odis Patauij publico medicinae professori. De balneis. EPIST. XIX. Ostquam diuinae prouidentiae ita placuit, ut nobis congredi non liceat, sed tantum bono literarum frui, haec pauca ad te scribere mihi uisum est, ne amicitiae nostrae, & beneficiorum, quae pro ituae naturae benignitate in me contulisti, imme mor esse uidear: post nostrum enim ex urbe Patauio discessum, nihil unquam abs te de tuo, & rerum tuarum statu intelligere potui, nec per literas quidem colloquuti sumus. quod si posthac humanitas tua fecerit, ut intelligam, sanè mihi gratissimum acciderit: amor enim singularis, quo te prosequor propter tuas singulares animi dotes, facit ut id maximè cupiam, & uelim. De nobis ita accipe: nos satis rectè ualemus, nostramque, Christi patrocinio adiuti, constanti & tran quillo animo ferimus fortunam. Quia uerò frequenti, & grato auditorum concursu te publice medicinam profiteri audio, atque in detegendis obscuris autorum sensibus nemini secundum esse, abs te scire cupio, & intelligere sensum illorum Galeni uerborum in vi, de tuenda ualetudine, quae infra scripsi: placet enim mihi doctissimorum amicorum iudicium sequi, si meum mihi non satisfacit. χρῆ τοίνυν αὐτὸς λεροῖς πολλοῖς ποτί μων ὑδατων παρηγορεῖν, διαφοροῦντας τῆ ἅμα τοὸς οὐ τῇ κεφαλῦ γενομένος ἄτμος θέρμος, καὶ τὴν κραίσιν ὅλην ἐργαζομένους βελτίω. βλαβερὰ δὲ τοότοις, ἡ τῶν αὐτοφυὼν θερμῶν ὑδάτων γρῆσις.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 147","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/147"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 149","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/149"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}