{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 150","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/150.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Calidę uero esse non posse uidentur. nisi aliqua sint uirtute medica praeditae: quę si sic se habebunt, omnes quidem siccabunt, non autem humectabunt, ut est in eiusdem libri primo, & ad Glauc. cap. de curatione febris tertianae. Nisi quis ad tollendam dubitationem hanc, ita respondeat: aquas quae sponte calidae na scuntur, bifariam à nobis posse intelligi, illas uidelicet, quae sulphuris, bituminisue, aut huiusmodi naturae participes sunt: alias uerò, quę etsi dulces, & sponte & calidae emicent, medicatae tamen non sunt, aut modicè, propter nimiam cum illis aquae dulcis copiam: quemadmodum ait Aristoteles xvi. problemate xxiiij. particulae: nam eiusmodi aquas potabiles calidas in Magnesia oriri affirmat. Quae quidem distinctio, si accuratè Galeni uerba considerentur, ex illis colligi posse uidebitur, cum inquit: Non enim fortasse calidę essent, nisi, &c. quamuis huiusmodi naturae aquae nec ne inueniantur, Galenus dubitare uideatur. Quae si tibi satisfecerint, & nobis pariter satisfecisse intelliges, quòd cùm aliorum, tum in primis tuum multò pluris aestimem iudicium, quàm nostrum. Quòd autem aquae calidae sponte scaturiant, quae nul lius uel minimae uirtutis sint medicatae participes, ut diximus, non omnino à ratione alienum uidetur, si illud concesserimus, quòd corpus omne ex quatuor elementis generetur, & constet: quae postea secundum uniuscuiusque illorum excellentiam, & patientis naturam, in uarijs terrae manifestentur locis, ut ea aqua est, de qua in praesens à nobis habetur sermo. Si eam opinionem tuebimur, quae elementa in mi stis actu esse adstruit: ignem praeterea ui siderum luminis, & motus in uisceribus terrae generari, & ita aquam calefieri posse, non à ratione fortasse alienum fuerit. Sed cum non tantum percurrenda sint maiorum monumenta, uerùm accu ratius pensitanda, propterea in hanc aliam dubitationem, quae tamen superiori proxima est, trahi uisus sum.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 149","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/149"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 151","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/151"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}