{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 153","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/153.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Nam si id argumenti genus ualidum esset, sequeretur quoque, nemini, qui nunquam antea aliàs aegrotasset, medi camenta aliqua danda esse: simi liter uinum, oua, & multa alia nisi ijs exhibenda esse, qui illa sumere consueuere: quod tamen nec à Conciliatore, nec ullo sani iudicij uiro recipiendum esse non addubito. Concedimus tamen, ijs qui lauari assueti sunt, & illud affectant, balneum esse utilius: magni enim ponderis est consuetudo, ut ait Hippoc. in tertio de ratione uictus acutorum morborum. Illud item omnino falsum uideri potest, quod à Conciliatore, & Sauonarola affirmatur, Italos scilicet magis, quàm Gallos, Germanos atque Arabes, gulae & uentri nunc deditos esse, & hac de causa etiam multò plus balnei usu offendi, ut quotidiana constat experientia. nam si illud uerum esset. Galeni tempore balnea magis improbanda fuissent: quia, ut suprà dictum est, tum uiuendi libido immoderatior fuerat quàm nunc: & ita Germanis, Gallis, & Mauris plus obessent quàm nobis, quia maiore illi in cibis, potibusque utantur licentia & intemperantia. Ad aquarum uerò medicatarum rationem transeuntes, non possumus sane non plurimum demirari illos, qui istiusmodi balnea adeò extollunt, ut de dul cis aquae balneis nullam mentionem faciant, & multos qui uarijs & grauissimis correpti sunt morbis, illis curari posse existiment, quos quidem nulla alia in pristinam ualetudinem restituere potuerunt auxilia, & ideo sacra ab antiquis esse ap pellata praedicant: aliam quidem ab ea quam Aristot. narrat in xxiiij. problematum particula ratione afferentes, quòd scilicet mirabiles quaedam illis insint ad tollendos morbos proprietates: qua de causa & magnifica, & sumptuosa in eo rum honorem extructa fuerunt à ueteribus aedificia, ut Puteolis, Baijs, & alibi: eaque, ut ait Plinius in lib, naturalis historiae xxxi.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 152","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/152"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 154","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/154"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}