{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 157","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/157.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"rum coniunctione, mihi faciendum esse intelli go, ut uoluntati tuae obtemperem, & quantum in me situm est, in eo, quod à me petis de rationidibus curandae ualetudinis tuae, uideam ut plenè faciam: quod si consequar, ualde mihi gratum: si minus, ingratum erit. Sed in Deo nostro lesu Christo spero fore ut incolumitati tuae rectè consulam. Multi sunt anni, quemadmodum ex te audiui, cum auris sinistrae morbo, qui surditas, siue grauis auditus appellatur, grauiter laborasti: cuius cau sae, quas primitiuas uocant (has enim primum indagabimus, deinde remedia perscribemus) quantum inuestigatione consequi potui, hae extiterunt: frigidi uenti uis, qui per cubiculi fenestram ad oppositam aurem penetrauerat: tum non obseruata sex rerum non naturalium ratio: & humorum mor bi, quem aliàs passus fuisti, ad hanc corporis partem facta per mutatio, ut multis euenisse uidimus, qui eo morbo, quo prius correpti fuerant, liberati, alio statim in alia corporis parte laborarunt, ut illius usu aut penitus, aut aliqua ex par te priuati, reliquis tamen partibus rectè firmatis, uixerint: commutantur enim aliquando morbi, non tolluntur: quare deinde multi crudi, & crassi succi ex huiusmodi praua uictus ratione geniti, neruos simul obstupefecerunt, & audien di meatum obstruxerunt, ita, ut aër nullo modo amplius, aut minimum ad organum auditus deferri potuerit. Existimamus tamen humores illos, quos diximus, pituitosos à calidorum mixtione pręcipuè sanguineorum non omnino alienos esse, si dominans consideremus tui corporis temperamentum, & ea quae à medicis considerari solent in dignoscendis primarum hominum partium temperamentis. Si enim surditas haec à sola intemperie frigida, aut aliqua crisi, non tamen firmata prouenisset, iam utique illa euanuisset: confestim enim huiusmodi morbos calefacientia curant auxilia, & magna ex parte finiunt.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 156","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/156"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 158","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/158"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}