{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 174","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/174.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Et sanè uirtus laeditur à medicamentis quae moderate, nedum quae immodicè aluum soluunt, ut est in ix, curan di methodi. Illud quoque sciendum est, quamuis in secundo de compos. medic. secundum loca, uiam tradiderit, perdiffi cile esse uirium, noxiorumque humorum multitudinem, & malitiam, qualis, quantaque sit exploratè expendere, itidem & medicamentorum modum, atque usum. Quę quidem res, ut ait Galenus in primo ad Glauc. cap. illo, ubi de febrium continuarum agit indicijs, ad sui explicationem uno indiget uerbo, ad usum uerò permultis: ad cuius cognitionem nihil aequè iuuat ac crebra exercitatio. Difficile quoque & illud est, perfectè cognoscere quàm uariae sint singulorum hominum, quibus aluum soluere uolueris, naturae & proprietates, quas nisi noueris, magnas per pharmacum in acu tis praecipuè morbis offensas paries, ut est in secundo de ratione uictus acutorum, & in libro de ijs quos purgare oportet: metus enim est neplus iusto uacues, uel nullo pacto inanitionem moueas, uel si moueris, non tamen sufficienter, quod non facilè, ut in ijs qui non febricitant, emendatur. Si uerò medicamenta permiscebis simplicia, controuersia fit, non quando aliud quidem bilem, aliud uerò pituitam deijcit, sed quando aliud quidem protinus, aliud uerò longo à propinatione tempore purgationem mouere natum sit. Quare non solum huiusmodi uitanda sunt medicamenta cum mor bus acutus est, ut pleuritis, dolore ad hypochondrium descen dente, uerumetiam cum febris uehementissima est, multò ma gis ab his abstinendum est, ut eodem in loco affirmat Gal. Difficilis profectò etiam est temporis occasio, quemadmodum rectè scripsit Hippoc. propter continuè fluente corporis nostri materiam. Adde etiam quòd medicamentum tum bilem fla uam, tum atram, tum pituitam, tum serosum excrementum detrahens exactè nouimus: quae uerò, ut suprà attigimus, exhi beri eius quantitas debeat, nescimus: atque exhibitio talis po stea corrigi nequit, quemadm odum Gal. scribit in libello de curatione quę fit per sanguinis missionem, & in ij. de rat. uict, acut. Ingens praeterea in propinationib.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/173"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/175"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}