{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 189","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/189.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Cuscutam eam herbam esse, quae à Plinio xvi. naturalis historię libro cap. ultimo cadyta appellatur, ut ait Ruellius, quòd spinis & arboribus ut illa circumuoluatur, non ita ego facilè assentior, Plinio eam non aliter describente: nam plu ra sunt quae similiter arboribus circumuoluuntur, & tamen cuscuta non sunt dicenda, ut patet: quare tecum potius sen timus, nobis adhuc incertum esse, quid apud antiquos cuscuta fuerit. De sena quid Ruellius senserit, quoniam & à nobis latius aliàs, & ab Hieronymo Fracastorio medico huius rei peritissimo & singulari, qui non ita pridem me ea de re per literas certiorem fecit, refutatum est, ne saepius idem dicere uidear, ac tempus conterere, nunc tacitum praeteribo, tuaeque potius, ut ueritatimagis, & rationi consentaneae opinioni assentiar. Nam, ut ait Fracastorius, arbuscula ea quam Ruellius in solis Gallijs abundare dicit, & colutheam esse, quòd herba potius sit, quàm frutex, & in Veronensi solo plurima proueniat, senam esse non posse existimat. Addit insuper senam in tota Hetruria, si seratur, nasci, & Veronam usque mitti: uerùm quia ea inefficacis effectus sit, medicinae usui interdictam esse. Ipsius autem senae folia, an siliquae, quos recentiores folliculos uocant, soluendae aluo efficaciores sint, & an ullo alio medicamine addito ad malam senae qualitatem (si qua tamen illi inest) aut corrigendam, aut amoliendam nobis opus sit, tuum fuerit iudicium. Id tamen dixerim, nullo nos malo animi affectu, cum quid explorandum est, incitari debere, at solo inuestigandae ueritatis studio, & philosophiae amore detineri. Tuis igitur, & Manardi experimen tis modicè innitentes, quippe quę potius dubitationem no bis pariant, quàm rei, de qua nunc quaeritur, rationem certam (cuique enim arbitratu suo, cum aliquid probare, aut con futare in animo est, loqui licet: & permulta requiruntur ad certam habendam de aliquo soluente medicamento notitiam experimenta) altero uestrûm tanquam à ueri cognitione deficiente relicto, Manardum pro nostra uirili parte ita tue ri conabimur, Galenumque, & illius doctrinam sequentem Auerroëm V. collect. in medium afferemus.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 188","label":"ALOISIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/188"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 190","label":"ALOISIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/190"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}