{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 19","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/19.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"sunt, quorum tamen omnium memoria nunc penè abolita est, uel si qua adhuc remansit, imperfecta quidem illa, aut corrupta legitur. Retulit mihi loannes Maria frater meus, se Pra gae, quae est Boëmorum metropolis, quô cum uario gemmarum genere profectus est, cum à Ferdinando Romano rum rege humanissimo accersitus esset, in cuiusdam sacelli fronte Smaragdum multos ante annos affixum, & inclusum, qui dodrantalem mensuram superaret, non sine ingenti ad miratione uidisse, quamuis nulla artis excellentia expolitus esset. Quę res effecit, quod antea quandoque suspicatus sum, ut id nunc minimè amplius suspicer: Plinium scilicet uana quaedam ac portentosa de Smaragdis, alijsque nonnullis rebus nobis tradidisse, & quae fidem certam faciunt, de ijs po tius commentum fuisse. Quo fit ut arguendam magis ignauiam nostram putem, & in multis negligentiam, pręsertim in peragrandis diuersis orbis regionibus, quàm ipsum Plinium, quò ita magis quàm antea docti ueritate comperta euadamus, quod Galenum in multis locis fecisse constat. Vi di & ego proximis diebus uenae cuiusdam, ut mihi uidebatur, plumbeae frustulum, quod mihi ostendit quidam ex ci uibus nostris, nonnullis Smaragdis paruis, & carbunculis, unà cum certa auri, & aliorum metallorum mistura concretum, ac natiuum: affirmauitque insuper ille, se ad paucos dies prae dictae uenae & materiae fragmentum mihi ostendere uelle, quod Adamantem gemmam secum permistam habebit.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 18","label":"DELLAE MEDICI BRIXIEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/18"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/20"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}