{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 192","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/192.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Vt autem ab hac tua opinione dissentiam, illud potissimum in causa est, quòd succus hic nullam gustui amaritudinem repręsentat, neque acidus, neque acris ullus ei inest sapor. Amara autem medicamenta omnia, ut ait Gal. vij. de simp. med. cap. de cram be, aduersus lumbricos idonea sunt: nisi quispiam fortè dicat, succum hunc non manifesta, sed caeca qualitate contra intestinorum animalia pollere, qua & uenenis resistere fertur, ut Dioscorides tradit: etsi de hac polemonij ui occulta nihil Galenus, Paulus, & Aëtius, quod sciam, memoriae mandauerint, aut alij etiam probati autores. Tuum de Telephio iudicium, quod Vsnen non sit, tanquàm sanius approbamus magis, quàm Leoniceni uiri alio qui doctiss. & cui posteritas omnis multum debeat, in tractatu de morbo gallico. Duae namque ab eo in hac re dissentire nos cogunt rationes: cum quia telephij folia ab ijs quae usnen referunt, specie diuersa sunt, tum etiam quia telephium à Galeno in secundo ferè ordine ponitur calidum, à Serapione uero usnen in quarto: neque etiam, ut tuo utar arguendi modo, Serapio graecos citat autores, ut ferè semper consueuit, cum de aliquo simplici medicamento mentionem facit: quare ne idem sit, contra Leoniceni sententiam dubitamus. Aparine siue Lappa non à Dioscoride (ni fallor) sed ab Aëtio lib. xi. cap. v. philanthropos appellatur: quod tamen prius ac nos Hermolaus annotauit. De Matricaria illa communi Brixianorum uulgò Crespula appellata, Manardi sententia nobis magis approbatur, quàm tua: nanque ipsius folia coriandri potius similitudinem reddunt, quam Brusaculum ita uulgaribus nuncupatum, si & coriandri folijs comparetur, & caeteris herbis, quibus corian dri folia inesse scribit Dioscorides, ut est ranunculi primum genus, quod syluestre apium dicitur, quamuis latiora folia coriandro habeat: & dauci tertium genus, capnos siue fumaria, & adiantos, quae singulae coriandri folia similitudine repraesentant: quorum tamen folijs nequaquam similia esse uidentur brusaculi folia.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 191","label":"ALOISIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/191"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 193","label":"ALOISIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/193"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}