{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 20","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/20.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Memorabile & illud de Sapphiris uidetur, quod aliqui digni quibus fides habeatur, omni mihi asseueratione affirmarunt, illis scilicet mirabilem proprietatem quandam inesse ad uarios, & inueteratos oculorum tollendos affectus, si super illorum acie, & membrauis, ita ut ipsas tangant, saepius impo nantur, praecipuè cum nulla arte expoliti sint: qua de re nihil quidem quod uerè attestari possim ipse adhuc compertum habeo: sed cum nulla ex huiusmodi usu oculis laesio accidat, nemini dubium fuerit, tale etiam remedij genus tentare, non à ratione omnino alienum esse, cum multa ab autoribus in curatione oculorum scribantur remedia, paucaque ipsis efficacia esse inueniantur, cum morbus praesertim consenuerit: ita miranda sunt naturę omnium parentis opera, atque arcana, quae quidem non nisi longa temporis intercapedine, & stu dio maximo innotescere possunt. At uerò (ut ad Smaragdum redeam) neque illud unum silentio dissimulauerim, neque supinum quorundam nostri temporis medicorum errorem, & capitalem inscitiam in hoc dando medicamento conticuerim, quam ne Mercurius quidem cum omnibus Musis (ut in prouerbio est) sanaret. Non enim medici isti multum magnifacere, nec curare uidentur, an id, & quaecunque alia medicamenta conterant mortaria Epistillo ex aere an ex alia quauis materia simili conflato: cum tamen non mediocris noxa ex eo oriri suspicandum sit, si his qui febre, aut alijs mor bis laborant, in os dederint, si naturam aeris & uim, atque aeruginis, quae his plurimum timenda est, diligenter conside rare uoluerimus. An uerò qualitatem ullam Smaragdus ex huiusmodi pilae, atque pistilli substantia contrahere possit, ex eo nobis planum fieri posse puto. Si enim syncerè, ac diligentissimè per se attritus fuerit, tunc albicantem, nulloque sapore externo praeditam esse illius farinam perspicuè sentiemus: sin autem in eo terendo, aereis, orichalceis, alijsue istiusmo di usi fuerimus instrumentis, cineracei potius esse coloris, ac nigricantis uidebitur, quàm candidi, ut uerè est illius farinae color: ingratumque, & horridum, & abominabilem saporem, & odorem reddere, nostraeque naturae potius inimicum, quam ui ulla medica aegrotantibus salutarem, & amicum: quod ab Auerroë confirmatur Collect. lib. quinto, cap. de Smaragdo.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/19"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/21"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}