{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 200","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/200.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Primum igitur dicendum est, in Hippocratis codice, si ita, ut Aëtius uult, legatur, durum nimis illius sensum reddi, & qui legentem torqueat, cuique Delio natatore opus sit, ut scilicet per lasseruetur uerbum, hoc est, si non cer ta uictus ratione utatur, nobis accipiendum sit. Postea cum addit, Sanatio autem integra liberatio est: uerum quidem il lud esse fatemur, si de sanatione propriè dicta intellexerimus, non de ea quae alicui, quocunque fieri potest modo, con tingit, quaeque ratione praecedentis aegritudinis habita, cura tio appellari potest: atque ideo ex haemorrhoidibus unam rationabilius fuerit seruare, quàm omnes delere, ut in suprà scriptae aphorismi sectionis expositione scribit Galenus, & qui in omnibus suis scriptis ferè Hippocratem reddere ma ximè studuit Celsus, ac imitari: in his enim morbi materia per eiuscemodi uias excerni solita est: quinetiam natura ipsa per conuenientes illas sedis regiones multò melius ac com modius noxios per unam haemorrhoidum seruatam secer net humores, quàm ullus medicinae professor, etiam si omnium oculatissimus fuerit, per uenae sectionem, qua humo res etiam boni malis commisti educuntur. Huc adde, quòd fa cilè, ac certè commodum eorum exinanitioni tempus a nobis non ita cognosci potest, ut à natura, cuius ministri, atque imitatores existimus, ut ait Hippocrates, & cui praecipuè morborum omnium curatio adscribi debet. Verba uerò illa Ae tij (si una non adseruetur) non rectè ac fideliter ab interpre te in latinum uersa, unà cum lano Cornario arbitror, sed Isi una si una asseruetur) legendum: aliter enim quid per illas uoces Aëtius intelligi uoluerit, nullo modo à nobis percipi po test, neque caeteris conueniunt eius dictis, & sententiae.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/199"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/201"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}