{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 227","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/227.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Et quia inhumanum, & simultatis indicium esse existima mus, alicui praesertim probo & docto uiro certam erroris notam immeritò inurere, nollemque aliquem in tam graue incidere facinus: idcirco non rectè Hermolaum notari ostende mus de secundo mandragorae genere, qui uelit (ut ais) illud esse, quod nunc melinzanam cognominamus, cum magis contrarium apertè fateatur, atque hanc ueteribus incognitam dicat: mandragorae autem utriusque speciem ipsis notissimam fuisse constet. Quod ignorasse Hermolaum suspicari, nedum de eo affirmare, cuiusdam potius maleuolentiae uideri potest, quàm aemulationis, aut hominis ueritatem inquirentis: quod nequaquam tibi adscribendum esse existimamus. Manardus libro ix. epist. tertia, lepidium, quod iberis dicitur, raphanum esse ostendit: affirmatque, si de iberide intel ligatur, de qua Dioscorides libro primo, & Plinius xxv. ca pite viij. hanc sibi manifestam non esse: sed si de alia, tunc iberidem raphani appellatione se optimè cognoscere. Tu uerò contrà eos reprehendis, qui lepidium raphanum esse arbitrantur, tanquam non obseruantes nostri raphani folia ampla existere, & folijs lauri similia, iuxta Plinij sententiam: lepidium uerò herbam exiguam esse. Plurimum autem nos illi debere fatebimur, per quem nobis innotescet, an na sturtij folia, quibus Dioscorides in capite de iberide, lepidium describere uidetur (recentiores enim omnes, quos equidem legerim, illegitimum caput illud esse consentiunt, uel alio loco restituendum) quaeque Galenus in X. de comp. med. secundum locos, cap. ij. nasturtij folijs similia esse dixit, raphani folijs conueniant, ut res haec ita nobis clarior fiat: curque Galenus suprà citato libro, & Aetius xiiij, cap. ij. folijs nasturtij, lepidij iberis dicti folia comparauerint, florisque lactei esse scripserint: Paulus uerò Aegineta lib. iij. capite ixxvij.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/226"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 228","label":"228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/228"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}