{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 23","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/23.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"sic ait Galenus: Ea omnia, quae deleterijs aduersantur, si largius sumpta fuerint, grauiter animantis corpus laedunt: si uerò parcius, à deleterijs exiguitate sua uincuntur, &c. Superius autem ostensum est Smaragdum ut alexiterium dari, non ut deleterium: quae uerò deleteria tota substantia nobis contraria sunt, si uel minima illorum quantitas assumpta fuerit, omnino laedat necesse est, ut exempli gratia dryopteris, & hydrargyros, & huiusmodi: secus autem est de ijs quae qualitatibus manifestis nobis aduersantur, ut cicuta, mandragora, & id genus alia, ut est in capite xviij. libri superius citati. Viderint igitur ipsi quibusnam rationibus, quod agunt, tueri possint: mihi quidem malè agere uidentur, nullaque de eo diligenti perscrutatione prius facta, omnique ratione, & Galeni, & autorum suorum reuerentia neglecta, ad dandum medicamentum hoc accedere, perinde ac si esurienti cuipiam offam aliquam dare excogitassent. Quare tutius ego esse duco, uel Smaragdum non exhibere, uel si exhibetur, eo pondere dari, quod ab Arabum scri ptoribus statutum est, uel paulum ab eo citra supraque declinare. Quapropter hi, qui Arabum doctrinae nimium studiosi sunt, in posterum considerent uelim Smaragdum (ut diximus) tanquam praesentaneum alexipharmacum haberi, & dari, deque eo magnam habendam esse & diligen tiam, & custodiam: simulque illi, qui falsò quidem, ut ait Galenus, nihil aegrotis prodesse nisi preciosum fuerit & 3. ατὰ γίνη. peregrinum, admirari desinant, quòd quandoque Smaragdi usum uituperauerim, tum ijs, quas suprà diximus, causis, tum etiam quòd medico summopere cauendum sit, ne aegroti, si fieri potest, ad nimias compellantur in emendis medicamentis impensas: quandò frater meus à Francisco Maria Vrbini principe illlustrissimo, & militiae nostri temporis, si quis alius, imperatore maximo, rogatus ut illi Smaragdum granorum hordei aut tritici octo pondere ex orientis quidem regione purissimum ad leuandam eius aduersam ualetudinem afferret, illum CXIII. aureis numis ei uenundederit: constat enim multo precio perfectissimus Smaragdus.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/22"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/24"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}