{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 237","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/237.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"etsi uehementer amara est, ac nostri corporis meatus expurgare, qui multis obstructi sint humoribus, queat, ob id tamen nequaquam uenarum ora aperire existimanda est: hae nanque duae uoces, aperire atque purgare, inter se quidem non parum differre, cum ex re ipsa apparet, tum ex ijs quae Galenus in V. de simp. medic. tradidit, si quis ea accuratè uelit considerare. Quod uerò attinet ad alterum tuum argumentum, quòd saepenumero certis uideris experimentis a data aloë sanguinem eductum fuisse, id casu factum esse (ut suprà diximus) fatendum est. Nam cum multis alijs ab assumpta aloë sanguis non eductus fue rit, dicendum est aloën nequaquam uirtute insita, uel pecu liari ipsius qualitate id posse efficere: quoniam haec sanguinis ex cretio ad omnes, uel saltem complurimos, quibus data illa fuisset, consequi debuisset. Neque uerò laudi medico dandum est, sed inscitiae potius & indiligentiae, qui cum ali quae illum latent medicamentorum facultates, ad caecas illas, & incognitas uires protinus confugit: aliae enim prius diligenter inuestigandae & noscendae earum sunt, si quae sensi bus percipi possint causae. Cum autem Manardus Mesuen reprehendit, aloesque potionem euitandam esse censet calidis temporibus: tu ad confutandam illius sententiam, quae tamen per nospostea (ni fallor) uera esse constabit, hoc argumeuto uteris iuxta Hippocratis testimonium illud, Ventres uere, & hyeme calidissimi sunt natura, & reliqua quae sequuntur: Ergo cum calor naturalis tunc & maior sit, & uehementior, aloeque pariter secundi ordinis remisse calefacientium sit, & ter tij quę siccant, in frigidis potius temporibus, ut Mesues ait, uitanda erit, quàm calidis, ut Manardus.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 236","label":"236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/236"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/238"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}