{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 25","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/25.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Neque tamen sibi ullo modo cauent, uel non animaduer tunthi, quibus praesertim tale delegari officium solet, quales medicamentorum concinnatores habere debeant, cum tot ueneni potius, quàm medicaminis datores, tot hostes, non amicos, tot mortis, non salutis ministros, interdum sustineant ac foueant: aut si hoc illi compertum habent, mihi quidem hanc omnem rationem penitus negligere uidentur: quod certè maximum est eorum, ac suorum periculum, & damnum euidens, medicorumque omnium non leuis infamia. Essent pro fectò illi ut perditissimi homines, ut mercedis exactores im pij, & carnifices, à se omnes quidem longè pellendi, atque em pirici, praestigiatores, quique purpura & serico tantum, ac uerborum lenocinijs, atque artibus, potius quàm uirtute famam aucupantur: non autem intra urbium muros medendi cau sa, ut quotidie fieri uideo, ex uarijs orbis regionib. confluentes accipiendi atque amplexandi, quibus deinde se, nullo illo rum ab optimis & eruditis discrimine habito, sępenumero committunt: quod, ut latius constare possit, hic mihi libuit in fra subnectere recutiti illius Iudaei exemplum, pessimi quidem & indocti, qui iam tribus exactis lustris bona fortuna uti nesciens, ut à primoribus ciuitatis nostrae tantam, quan ta sibi sufficere uidebatur, corrasit pecuniam, quibusdam ex illis praepostera ab eo curatione necatis, alijs multò quàm antea peius se habentibus, relicta tandem uxore expilata, ipse in alienas terras migrauit. Quę tamen boni consulas, rogo: non enim hęc à nobis scripta sunt, ut quicquam de ullius fa ma detractum uelim, mihique hac de causa majus accedat lucrum, aut honor, uerùm ut ueritas magis innotescat, uitiaque simul reprimantur, utque mulierculis nonnullis, quas Deus perdat, & tabernarijs omnino, si id fieri potest, inhibeatur, ne arbitrio suo cuipiam aegro medicamenta dare audeant, sed ut quae ad alios spectant artifices, ab his pertractandis abstineant, neque ijs se implicent negocijs, quę potius obesse possint, quàm prodesse.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/24"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/26"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}