{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 259","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/259.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Adeò enim nunc hominum genus uniuersum, quancunque orbis partem uel remotissimam perlustraueris, circunforaneis, ijsque uberrimis medicamentis scatet, atque incertis & noxijs remedijs, magicisque artibus, & praestigiaturis, & diuinandi uarijs modis, qui quidem à speculatione medica longè distant, ut nullam artem medicina inconstantiorem esse, ue rè scripserit Plinius, nec Romana maiestate dignam. Quae quidem & à Galeno abundè quoque detestata sunt, & his uerbis in primo de ratione uictus acutorum morborum explicata: Controuersia enim iustam ignorantiae suspicionem ostendit, concordia uerò magnam cognitionis spem de monstrat, & discipulos non solum allicit, sed credulos reddit: & eam disciplinam idiotae quoque uerissimam existimant, in quorum numero mathematicae sunt, &c. Sed ut illa ab om nibus summo, ut par est, in honore habeatur, quę pręcipuè Hippocrates & Galen. tradiderunt, & si qui sunt illius ordinis uiri, ea ut sana certaque nobis sequenda sunt, & hactenus experimentis credendum, quatenus certa sunt, & constantia. Medicos autem in primis uitae probitate cęteros antecellere oportet, necnon singulari doctrina praeditos esse: tum si qua uel casu, uel peritiorum hominum industria & cura, ut pleraque alia in lucem recens emergunt remedia, ea quidem priusquam aut aegris, aut alijs ad tuendam ualetudinem dentur, aut etiam foris corpori admoueantur, certa cum ratione, & diligentia examinanda sunt: quod ut facias, non solum in eo, de quo nunc nostra est oratio, sed etiam in plerisque alijs medicamentis, plurimum te rogo atque obsecro, quae licet (ut scis) incerta sint, & ambigua, mirificè tamen à nostrae aetatis medicis, tanquam omnium maximè praesentanea, & commendantur & desiderantur: neque ulla est ferè eorum compositio in quam recens aliquod huiusmodi, nec probe expertum medicamentum non addatur, contra quidem Galeni sententiam in primo lib.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/258"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 260","label":"260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/260"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}