{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 261","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 261","ref":"261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/261.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"secundum genus: in quadrupedum uerò genere leoninum, & qui deinde ex pardo sumitur (nam in uniuersum tenuioris essentiae adeps est agrestium animantium & uolatilium: horum ue rò quae in urbibus ociose aluntur, adeps humidior & crassior est: sunt enim animalia domestica humidiora) quid isti adeò anatum adipem laudauerint, ac alijs praetulerint, ut sum mam huic utilitatem, & gloriam detulisse uideantur, equidem huius rei causam non uideo: quidque ijdem aliorum adipes quadrupedum, leonis ac pardi uice substituerunt: nisi quis fortè horum controuersiam componens, praedictorum adipum naturas non multum inter se distare dixerit: aut quòd leonis ac pardi adeps difficilis inuentu sit: quodque omnium natura, quae difficulter parari possunt, fugienda est. Caprarum uerò adeps, ut illud quoque obiter dicam, praesertim hircorum, quia siccior & durior est, in dysentericis per clystere infunditur, non quòd mordicationem sedet, ut plerique etiamnum arbitrantur. Neque etiam illud praeteriuerim, caporum adipem eandem habere facultatem cum gallinarum: castratum enim animal semper redditur foeminae simile, & ijs qui aeta tis suntminoris. Caeterum cum bonae disciplinae, bonique mo res mortalibus dati sint, ut uiatici uice nobis sint ad minuen dos uitae nostrę labores & molestias, & comites suauissimę utque alijs exemplo, & emolumento esse possimus, isti contrà peruerse medentes, illarum uice, pertinaciam ignorantiamque superbiae coniunctam ita amplectuntur, ut nihil aliud magis diligant, atque extollant. Postquem enim in his contra omnem qui dem rationem respondere fortuna uisa est, omnia, pręter lu crandi studium & gloriam, odio habent, caeterosque qui cum ueterum, tum recentiorum claris lucubrationibus continuè & sedulò operam nauant, tanquam medicinae ignaros neligunt, ac si multa scire, & in optimis artibus optimè uersatum esse, medico decorum non sit. Sed istis solo doctoris titulo, eoque saepenumero magno precio empto, illustribus factis, non uirtutibus, & falso contaminatis honore omissis, congruum uidetur ea quae à Galeno adducuntur contra Xeno cratem, commemorare, qui de partibus nostri corporis quid in re medica possent, locutus fuerat: quoniam earum quasdam quaerere legibus sit uetitum, quasdam uerò, quòd foedus sit illarum usus, & abominabilis, & illis uti medicinae egestatem indicet, ut est in iij. de compos. med. secundum loca.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 260","label":"260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/260"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 262","label":"262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/262"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}