{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 45","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/45.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"In magnis enim febribus putridis & continuis, si uniuersae consti terint uires, & concoctionis notae planè euidentes fuerint, necnonbona corporis habitudo, & status coeli calidus, & sic cus, non solum frigidae potum, sed illius etiam natationem concedit Galenus in xi, curandi meth. Vt autem quae à me antea explicata sunt, certiora fiant, hoc unico exemplo orationi meę finem imponam. M. Antonius Serrina medicus febre à malignis humoribus genita affectus, cum nullius precibus aut persuasionibus flecti potuisset, incoctis quidem, nec eductis humoribus, se ad gelidissimi fontis aquas deferri iussit, hoc pacto febris ardorem ex prauis succis genitae, citra omnem dubitationem extinguere posse existimans. Verum secus profectò atque expectabat, euenit. Postquam enim iuxta aquam, per siphonem siue tubulum in labrum ex saxo cadentem, decliuis accubuit, & paulò pòst super illius algida sabuleta toto corpore se constrauit, ac nocentissimum frigus, multumque aurarum inde spirantium captauit, anno scilicet à Christi ortu, ultra mille quingentesimo uigesimo octauo, haudquaquam à morbo illo deinceps ulla ope medica releuari potuit, sed obstructis corporis poris, prohi bitaque putridorum uaporum exhalatione, miserabiliter quidem ultimum uitae suae diem obijt. Nobis praeterea, quod ad te aliàs scripsi, admodum difficile uidetur, Smaragdi farinam per uenas deferri, sanguineque ipso permisceri: nequaquam etenim ille in succum colore lacteum, aut alium soluitur, quò ita facilius à calore naturali, siue etiam, si is adsit, praeternaturali superatus, per uenas commodè transire possit, quemadmodum Galenus de lapide spongiae, haematite, & nonnul lis alijs affirmat: scimus enim cibos a calido non quidem sicco ALOISII","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 44","label":"EPIST. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/44"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 46","label":"MVNDELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/46"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}