{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 58","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/58.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Aloen praeterea hybernis temporibus aegris non esse dandam, propter aëris frigus corporis poros, ut inquis, adstringens, mihi quidem non multum probari potest: quoniam eadem ratione brumali tempore nullum similiter aliud exhibendum esset pharmacum: quod quidem falsum esse ex eo constat, quoniam necessitate urgente, nullus est qui iure eo tempore soluenspharmacum dari neget: quemadmodum te quoque saepius fecisse animaduerti: maior enim utilitas sequitur ob medicamentum datum, quàm si, aëris statu & conditione tantummodo obseruata, illud non detur. Tuo uerò illi argumento, quo Mesuen tueri studes, haec pauca breuibus collecta sufficient: stomachi uocabulum nos pro uentriculo usurpasse, siue pro illius ore, quę est nobilissima uentriculi pars, & ab antiquis praecordium nominata: qua significatione priscos, & recentiores interdum uti uidimus: licet propriè stomachus Graecis gulam significet, ut in plerisque locis à Galeno scribitur, quam Aristoteles & ueteres oesophagum dixere, medium scilicet illud, quod est inter os uentriculi, & fauces, ut ait Galenus in V. de locis affectis. Nunc contra illud, quod de Sarcocolla asseruisti, argumenta & ra tiones nostrae explicentur. Negamus huius usum, & uim esse eam, quàm tu affirmas, ut pinguefaciendo corpus augeat, non quidem per se, sed per accidens, humores noxios purgando: quoniam Mesues absolute sententiam illam protulerit, neque is sit modus propriè, & simpliciter loquentium autorum, cum aliquid aliqua de re enunciant, aut aliquam uim illi attribuunt: neque, ut Manardus ait, hoc illi magis quam alijs competeret pharmacis soluentibus: neque (puto) tanti Mesues non est, ut uel doctrinę excellentia, uel rerum usu cum Galeno, uel cum alijs medicis, quos habuit antiquitas admirandos, conferendus sit. Autoritati uerò & Dioscoridis te stimonio, quo suam ille, & tuam sententiam tuetur, acquiescerem sane, nec auderem tibi obstrepere, si uerba illa quae ab illo ex Dioscoride citantur, in Dioscoridis graeco aut latino codice reperirentur: cum uerò in hoc ipso non legantur, non uideo quomodo tutum sit illi tantam habere fidem, quantam tu certè habes, Causam postremò cur inuestigemus non est, quamobrem hic tuus Mesues, & quidem pro bus, ut ais, & sanctus uir, illud Alexandro Tralliano adscri pserit, nisi in illius monumentis scriptum esset, cum de cyaneo lapide mentionem faceret: satis enim mihi esse existimo, Alexandri testimonium non ipsius Alexandri esse, & falsò à Mesue citatum fuisse: nisi quispiam fortè Mesuen defendens respondeat, Alexandri uerba manca, & decurtata esse, non Mesue superuacanea aut corrupta.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 57","label":"EPIST. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/57"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 59","label":"EPIST. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/59"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}