{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 62","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/62.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Ex quibus Aristotelis uerbis, si quis qualearum naturam diligenter obseruauerit, nulli dubium fuerit, qualeas idem esse penitus cum coturnicibus antiquorum, & eas solo nomi ne tantum inter se differre. à qualis autem qualeas sic appella tas existimauerim, in quibus tanquam in uiuarijs captae men sis reseruantur. Haec praeterea opinio nostra confirmatur ex ijs quae à Gyllio narrantur ex antiquorum monumentis super Xv. Aeliani de animalibus libro: ibi enim scriptum est, coturnicem foeminam graciliore collo esse quàm marem, neque nigras partes sub mento possidere. Non praetereundus est & Plinij locus, ut qui nobis maximè suffragetur, cap. xxiij. librix. naturalis historię, cum ait, coturnices citius ad nos ad uenire quàm grues, paruas aues, terrestres potius quam sublimes: aduolare & has simili modo non sine periculo nauigantium. Id autem proculdubio uerum esse Pisaurensis miles quidam, & nonnulli alij illius regionis incolae fide digni, affirmarunt, utpote ad quorum patriam, quae maritima est, ingens coturnicum copia aduentare consueuerit, & mille insidijs capi: sed potissimum sub extremum uerni temporis illarum aduentu obseruato. Sequitur deinde in Plinio: Austro non uolant, humido scilicet & grauiore uento: aura tamen uehi uolunt, propter pondus corporum, uiresque paruas: aquilone ergo maxime uolant ortygometra duce: semper hinc comitatum remeantes solicitant. quam rem saepe animaduerterunt hi, qui aucupijs mirum in modum oblectari solent, & auium naturam & mores diligentius obseruant. De ortygom etra quoque nemini dubitandum esse arbitror, tanquàm qui plerisque latè innotu erit, quemque ego proximis die bus prae manibus habui, & commedi.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 61","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/61"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 63","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}