{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 64","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/64.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Neque dubitandum est, eò quòd Galenus vi. de tuenda ualetud. inter montanas aues perdices etiam connumerauerit: nam campestris, & monticola est perdix, turtur, phasianus, turdus, & pleraeque aliae uolucres, ut patet. Verum ut nonnihil hoc subsisteremus loco Ga lenus nobis in causa fuit: inter perdices enim, turdos, meru las, & huiusmodi, quae quidem boni succi esse ab omnibus existimantur, ψαlρους, hoc est, sturnos etiam commemorat, qui à multis illaudabilis esse nutrimenti iudicantur. Cui obiectio ni sic occurri posse arbitror: Galenum in eo lib. in calculi re num uitio sturnos tanquam tenuis alimenti approbasse, similiter & palumbes, turritosue passerculos, quos Graeci πυργίτας appellant: uel sturnos non ita fortasse improbi suc ci esse praesertim iuuenculos, ut uulgus putat: quędam nan que sunt animalia, quae adhuc in tenella aetate existentia, bo ni succi sunt, ut uituli & hoedi: si uerò annosa fiant, praui: haec enim, ut ait Galenus in tertio de alim. facult. carent & concoctionis, & boni succi, & nutritionis laude. Multò au tem magis Galeno credendum est, quàm uulgo ita inconsul te aliquàm generalem proferenti sententiam. Per dicum uerò nutrimentum, necnon eiuscemodi auium, quàm conueniens sit, & inculpatum, silentio praeterire decreui, tanquam ab om nibus tum graecis & latinis, tum etiam Arabibus celebratum, praesertim a Gal. in lib. de cibis boni & mali succi, ut symme tron, & medium inter crassum, & tenue: laudatur nanque ibidem perdicis caro, turturis, attagenis, & turdi. Quid uerò attagen sit, antiquorum mensis, & ganeis tantopere celebra tus, adhuc sub iudicelis est, neque praesentis est instituti id ex plicare: nolo enim quicquam asserere, nisi illud esse proculdubiò sciuerim. Quamobrem cum iuxta Aristotelis scripta perdix & coturnix eiusdem generis esse uideantur, manife stum relinquitur, coturnicem, hoc est, qualeam, non ita, ut uulgò fertur, praui succi esse, neque à mensis ablegandam, nisi pauperum fortasse, ut qui minoris impensae cibis uesci consueuerint.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 63","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 65","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/65"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}