{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 70","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/70.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"de usu partium ab ipso latius pertractatum fuit: cui os uentriculi cohaeret, ac continuatum est, singulis dorso per phrenas firmatis, & connexis, quemadmodum eiusdem quarto uidere est, necnon vi. de anatomicis administrationibus: id quod etiam V. de locis passis, cap. iiij, confirmari uidetur, & tertio de re medica Aetij libro, cap. cxxxvij. ibi enim cucurbitulam à sumpto elleboro, singultu urgente, spondyli magnae sub scapulis affigi praecipit, ut singultus sedetur, quę est peculiaris oris uentriculi affectio. Idem Aentius in iiij. cap. xix. ad sistendum infan tium alui profluuium medicamentum loco praedicto applicat: quod illum fecisse existimandum est propter oris uentricu li, quàm cum dorso habet, uicinitatem. Idem confirmat & Cornelius Celsus in iiij. lib. Quibus adstipulatur id quod duobus aegrotis, qui à morbo conualuerunt, quique adhuc superstites sunt, saepius euenire expertus sum. Cum enim ab eis accersitus fuissem ad bonam illorum recuperandam ua letudinem, horum alterum audiui, qui se uehementi admo dum dolore cruciari dicebat, quem κεφαλέαν uocant, communicatis à uentriculo uaporibus cum à frigida ipsius intemperie, tum hepatis calida generatis. Hic igitur inuestiganti mihi, & diligenter singula inquirenti, doleretne, dum premerem mediam ferè dorsi spinae particulam, subitò respondit, se quidem grauem dolorem sentire iuxta XI. dorsi spondylem: perreptat enim stomachus secundum Gal. supputatio nem in xvi. de usu partium, super VII. colli spondyles, & thora cis IIII. Sunt autem omnes numeroxxiiij. cui deinde, ut infra apparebit, os uentriculi continuatum est.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 69","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/69"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 71","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/71"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}