{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 74","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/74.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Haud aliter os uentriculi, à spacio ipsius distinguendum est, si deuoratis quibusdam acribus, hoc quidem, scilicet acre, in ore uentriculi, uel in parte inferiore morsionem excitet, illud uerò in thoracis meatu. Hoc idem sentit in tertio eiusdem, cap. vi. At uerò stomachum dorsi spinae annexum esse iam patuit: similiter quoque & uentriculi os, & his etiam Ga leni uerbis: quarto enim de usu partium, uentrem in thoracis medio situm esse apparet: ipsius uerò os gulae proximum esse. Neque ualet, puto, illorum contra nos argumentatio, qui dicunt, thoracis uocabulo totam debere intelligi costarum concauitatem, tam anteriorum, quàm posteriorum, quemadmodum Galenus scripsit in libello de ossium dissectione. Nam licet Galenus dicat, Illud uerò in thoracis meatu: non sequi tur tamen ex hoc, uentriculios in regione illa dorsi situm, et alligatum non esse: quoniam paulo ante dixerat, gulam eo in loco adnexam esse, & ibi quoque os uentris compulari, & continuari, quemadmodum ex locis superius citatis manifestè apparuit. Sed tamen propterea non negamus remedia affecto uentriculo, affectoque ipsius ore, utrique particulae, dorso scilicet & anteriori thoracis parti applicanda esse, non solum ad ipsius coctionem roborandam, sed etiam ad gene ralem ipsius recreationem. Quamuis enim uentriculi os dorsi spinae annexum sit, ac gulae continuatum, quae propriè stomachus appellatur, non tamen dicendum est medicamentorum facultates, quae anteriori thoracis parti imponuntur, ori uentris non communicari, quemadmodum ex Aëtio suprà innotuit, & ex Galeno vij. de compos. med.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 73","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/73"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 75","label":"EPIST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/75"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}