{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 85","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/85.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Ex quibus uerbis nescio quomodo in aluum per anum iniecta nutrimenta, siue ea iuscula, siue carnes contusae fuerint, siue oua, & huiusmodi reliqua, defi cientes uires reficere possint, ut isti asserunt, ac corpus nutrire: nam si hoc fieri posset, cibi quoque extrinsecus corpori im positi itidem efficere possent: corpus enim omne perspirabile est, multaque uenarum, & arteriarum ora in omnem illius partem desinunt. Intestina insuper non nutritionis organa sunt, sed excrementorum receptacula, & ut ea excernant generata, ut est in iiij. de usu partium. His adde, huiusmodi nutrientes clysteres communiter medicos eo tempore infundi praecipere, cum aegroti potissimum deterius se habent: quo quidem tempore majus adfertur ex agitatione illa, & ad desidendum motione languenti nocumentum, quàm utilitas, etiam si aliquod ex ea clysteris iniectione nutrimentum subsequatur: quemadmodum si antiquorum scripta diligentius considerentur, satis constare arbitror. Plerique enim febricitantium inter surgendum, & desidendum animo defecerunt, ut ait Gal. xxiij. aph. primae sectionis, praesertim si id aliquo modo uehementius egerimus, quàm oporteat, quemadmodum idem Gal. ostendit in primo ad Glauc. libro, cap. de curatione fe bris continuae: & iij. de crisi, cap. ix. Alij uerò, hique non pauci potius mori eligunt, quàm se, & stragula coinquinare. Non solum enim medico prospiciendum est quantum aegrotis prosit, sed ne quid ipsos lędat: nam qui aliter faciunt similes sunt ijs qui aleam iaciunt, ut ait Gal. coomm. ij. primilib. Epid.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 84","label":"EPIST. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/84"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 86","label":"EPIST. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/86"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}