{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 88","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/88.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"EPIST. XI. Isi ego, Antoni optime, iusiurandum Hippocra tis obseruare, quod nulla ex parte à Christi do ctrina, & à ratione abscedat, iampridem mihi in animo proposuissem, & nihil scientem pro uirili parte me commissurum, quod uerè reprehendi posset, siue dicto, siue facto opus esset, non in ea nunc mala, quae per inuidorum calumnias mihi iniustem acciderunt, incidissem: ita deprauati, & corrupti sunt seculi mores. Sed uiderit Deus: ego quidem illud uerè affirmare possum, à nullounquam opportunè accersitum fuisse, quin illi operam meam libentissimè praestiterim, uel sine mercede, si ita opus fuit, & aegrotantis angustias (quod tamen absque ostentatione aliqua, & iactantia dictum sit) opibus meis iuuerim. Falsam uerò de me opinionem cum partim ipse meis auribus, partimque ex alijs intellexissem, non potui non aliquantulum sortem nostram dolere, & aduersus illorum prauum iudicium stomachari. Quòd autem haec, & pleraque alia de me existi ment, & praedicent, nihil aliud profecto in causa esse existimauerim, nisi hoc uitae meę institutum optimum: honestè enim uiuendi studium, & rectè medendi ratio, optimum & peritum demonstrat: tutioremque, & iucundiorem scientiam, & probitatem obscuram conscientia facit, inscitia & improbitate aperta. Nosti quidem quàm perditi sint nostrae aetatis medi ci, quàm uariae sint horum prehensationes, & salutationes intempestiuae: nosti etiam solicitudinem maximam (ut ita loquar) in emendis aegrotis, ipsisque captandis (emuntur uerò hi aut ambitione, aut adulatione, aut munere, aut mercedis laborum suorum concessione insidiosa) nosti insuper & ple raque alia nomini nostro indecora & illicita: quae quidem nisi iniuriam arti, & scribenti mihi molestiam adferrent, multa profectò nunc recensere non grauarer: sed quoniam haec per se etiam fugienda esse constat, non imitanda, & à Galeno affatim scripta sunt, & explosa, silentio praetereunda esse existimaui.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 87-2","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/87-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/87-2"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 89","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/89"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}