{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 89","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/89.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Sed faxit Deus, ut omnia in melius uertant: nosque aliquid quod neminem laedat, sed potius iuuet, tandem aggrediamur: mihi enim uideor per Elysios campos uagari, dum simile quippiam tecum praesertim, caeterisque collegis simul, examino. Verùm adeò longo temporis interuallo in cultus, inelaboratus, sterilisque mansit hic noster medicinae campus, ut nulla ferè apud medicos stirpium remanserit co gnitio: neque uspiam est, aut certè rarus, qui probe hanc exco lendae medicinę partem profiteatur, atque exerceat: quamuis tractandae agricolationis huius nobis non desint instrumenta optima, & praecepta saluberrima, Graecorum uidelicet libri, & Latinorum, qui perfectè nos in his erudire possint. Nullus est hodie (ut uerum fatear) bonarum artium, & disciplinarum capescendarum amor: neque propter se nunc uirtus appetitur, & acquiritur, sed quòd gloriam illa, honorem, & diuitias pariat multas. Neque illud praeterierim, paucos, qui haec medicinae rura excolant, inueniri, propter ea quòd posteaquam multum, uiriliterque insudauerint in illis uertendis, seminibusque iaciendis, & repastinandis, in sterili labore aetatem se consumpsisse animaduertunt: siquidem hodie nulli reperiuntur Manilij, qui, ut curentur, tot elocent sestertia, quique, ut opti mos medicos conducant, amplissimis eos honestent mune tibus praemissis, ut Hippocrates de se, & Plinius de alijs conmemorat. Quare aetate nostra, etsi pernecessaria est simplicium medicamentorum notitia, rara fit de illis apud medicos mentio, adeò ut quandoque blitum à beta nigra, & alba distinguere non nouerint, sed idem esse existimauerint, cum tamen singula inter se differant. Blitum nanque esculentum olus est, frigidaeque & humidae naturae in secundo à tempera tis excessu: beta uerò alba ualentius digerit, atque abstergit, quam nigra, quae adiunctam habet adstrictionem quampiam, praesertim radix eius, ut in vi, & viij. de simp. med. Galenus affir mat.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 88","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/88"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 90","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/90"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}