{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae medicinales 91","citation":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/91.md","author":{"name":"Luigi Mondella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella"},"work":{"title":"Epistolae medicinales","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Non enim sufficit, neque uiri alioquin docti est, aliorum scripta autorita te sua tantum se refutasse existimare, sed cum illa egregiè re futauerit, sua postmodum confirmanda sunt rationib. mul tis, multisque experimentis: ratio enim, & experimentum duo sunt instrumenta, quibus uitae actiones iudicamus, quemadmodum in plerisque locis scribit Galenus. Verùm Diosco ridis quàm inualida ratio uidetur: ait enim radiculam, quia stomacho aduersetur, à caeteris cibis sumi debere, cum tamen si ante alios cibos sumatur, à stomachi regione magis distet, (capiendo hic stomachum communiter dictum, iuxta Dioscoridis sensum) & facilius aluum subeat, exeatque: magis enim illi propior est, & in ima uentriculi parte sita, in qua praecipuè ciborum coctio perficitur: unde citius, & minori inconmodo ad intestina transire putandum est, & ita minus nocumentum ori uentris inferre. Insuper cum radicula uomitum prouocet, & uomitus stomachi passio sit, quanto magis ori uentriculi accedet(huius enim munus est appetere, non con coquere) tanto magis illum commouebit, ac laedet. Neque uideo si ita, ut Dioscorides uoluit, sumatur, quomodo digestionem procuret, ex contrario uerò modo cibum suspendat, quoniam (ut diximus) ita facilius ad intestina descendat, praecipuè si ex aceto & sale ante cibum sumatur, quemadmodum communiter fieri solet. Aetius praeterea sermone ix. capite xxiij. ubi de cruditate agit, cancros fluuiales, & erinaceos ma rinos edi iubet, postea oua, maluam, pisces in aquis petrosis degentes, nisi cruditatem in substantijs solidis existentem, & uenis per uniuersum corpus ut transeat adiuuare mens esset: quo quidem tempore ea, quae citò deferuntur, ante cibum exhiberi uolumus, quae Graeci ἐξυπορία appellant: ne si à cibo huiusmodi sumerentur, incoctorum humorum aliquid secum attraherent, quemadmodum Aetius loco superius citato indicat: debent enim perpetuò, ut ait Galenus in primo, & tertio de ratione uictus, quae exhibetur in morbis acutis, quae facilè aluum subeant, quaeque corruptibilia sunt, & humidi omnes fructus, principio mensae dari, quan do aluum mollire uolumus, ne si à cibo dentur, reliquum ciborum corrumpant: quae autem uentrem, stomachumque cor roborant, ut poma acerba cineribus mediocriter calidis assata, statim à cibo danda sunt cibum auersantibus, ad uomi tum pronis, fluxu correptis, & dysentericis.","prev":{"citation":"Epistolae medicinales 90","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/90"},"next":{"citation":"Epistolae medicinales 92","label":"M. D. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/92"},"credit":{"text":"Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales","quality":"ocr"}}