{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 1.228-271","citation":"Manilius, Astronomica 1.228-271","ref":"1.228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.228.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Quod si plana foret tellus, semel orta per omnem\nDeficeres pariter toti miserabilis orbi.\nSed quia per teretem deducta est terra tumorem,\nHis modo, post illis apparet Delia terris\nExoriens simul atque cadens, quia fertur in orbem\nUentris et accliuis pariter decliuia iungit\nAtque alios superat gyros aliosque relinquit.\n[Ex quo colligitur terrarum forma rotunda]\nHanc circum uariae gentes hominum atque ferarum\nAeriaeque colunt uolucres. pars eius ad arctos\nEminet, austrinis pars est habitabilis oris\nSub pedibusque iacet nostris supraque uidetur\nIpsa sibi fallente solo decliuia longa\nEt pariter surgente uia pariterque cadente.\nHanc ubi ad occasus nostros sol aspicit ortus,\nIllic orta dies sopitas excitat urbes\nEt cum luce refert operum uadimonia terris;\nNos in nocte sumus somnosque in membra uocamus.\nPontus utrosque suis distinguit et alligat undis.\nHoc opus immensi constructum corpore mundi\nMembraque naturae diuersa condita forma\nAeris atque ignis, terrae pelagique iacentis,\nUis animae diuina regit, sacroque meatu\nConspirat deus et tacita ratione gubernat\nMutuaque in cunctas dispensat foedera partes,\nAltera ut alterius uires faciatque feratque\nSummaque per uarias maneat cognata figuras.\nNunc tibi signorum lucentis undique flammas\nOrdinibus certis referam. primumque canentur\nQuae media obliquo praecingunt ordine mundum\nSolemque alternis uicibus per tempora portant\nAtque alia aduerso luctantia sidera mundo,\nOmnia quae possis caelo numerare sereno,\nE quibus et ratio fatorum ducitur omnis,\nVt sit idem mundi primum quod continet arcem.\nAurato princeps Aries in uellere fulgens\nRespicit admirans auersum surgere Taurum\nSummisso uultu Geminos et fronte uocantem,\nQuos sequitur Cancer, Cancrum Leo, Virgo Leonem.\nAequato tum Libra die cum tempore noctis\nAttrahit ardenti fulgentem Scorpion astro,\nIn cuius caudam contento derigit arcu\nMixtus equo uolucrem missurus iamque sagittam.\nTum uenit angusto Capricornus sidere flexus.","prev":{"citation":"Astronomica 1.182-227","label":"Book 1, lines 1.182-1.227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.182"},"next":{"citation":"Astronomica 1.272-313","label":"Book 1, lines 1.272-1.313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.272"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}