{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 1.456-497","citation":"Manilius, Astronomica 1.456-497","ref":"1.456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.456.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Haec igitur magno diuisas aethere sedes\nSigna tenent mundi totum deducta per orbem.\nTu modo corporeis similis ne quaere figuras,\nOmnia ut aequali fulgentia membra colore\nDeficiat nihil nec uacuum quid lumine cesset.\nNon poterit mundus sufferre incendia tanta,\nOmnia si plenis ardebunt sidera membris.\nQuidquid subduxit flammis, natura pepercit\nSuccubitura oneri, formas disiungere tantum\nContenta et stellis ostendere sidera certis.\nLinea designat species, atque ignibus ignes\nRespondent; media extremis atque ultima summis\nCreduntur: satis est si se non omnia celant.\nPraecipue, medio cum luna implebitur orbe,\nCerta nitent mundo tum lumina: conditur omne\nStellarum uulgus, fugiunt sine nomine signa.\nPura licet uacuo tum cernere sidera caelo,\nNec fallunt numero, paruis nec mixta feruntur.\nEt, quo clara magis possis cognoscere signa,\nNon uarios obitus norunt uariosque recursus;\nCerta sed in proprias oriuntur sidera luces\nNatalesque suos occasumque ordine seruant.\nNec quicquam in tanta magis est mirabile mole\nQuam ratio et certis quod legibus omnia parent.\nNusquam turba nocet, nihil ullis partibus errans\nLaxius aut breuius mutatoue ordine fertur.\nQuid tam confusum specie, quid tam uice certum est?\nAc mihi tam praesens ratio non ulla uidetur,\nQua pateat mundum diuino numine uerti\nAtque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra,\nVt uoluit credi, qui primus moenia mundi\nSeminibus struxit minimis inque illa resoluit;\nE quis et maria et terras et sidera caeli\nAetheraque immensis fabricantem finibus orbes\nSoluentemque alios constare, et cuncta reuerti\nIn sua principia et rerum mutare figuras.\nQuis credat tantas operum sine numine moles\nEx minimis caecoque creatum foedere mundum?\nSi fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.\nAt cur dispositis uicibus consurgere signa\nEt uelut imperio praescriptos reddere cursus\nCernimus ac nullis properantibus ulla relinqui?","prev":{"citation":"Astronomica 1.405-455","label":"Book 1, lines 1.405-1.455","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.405"},"next":{"citation":"Astronomica 1.498-543","label":"Book 1, lines 1.498-1.543","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.498"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}