{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 1.544-587","citation":"Manilius, Astronomica 1.544-587","ref":"1.544","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.544","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.544.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Nam quantum terris atque aequore signa recedunt,\nTantum bina patent. quacumque inciditur orbis\nPer medium, pars efficitur tum tertia gyri\nExiguo dirimens solidam discrimine summam.\nSummum igitur caelum bis bina refugit ab imo\nAstra, e bis senis ut sit pars tertia signis.\nSed quia per medium est tellus suspensa profundum,\nBinis a summo signis discedit et imo.\nHac igitur quodcumque supra te suspicis ipse,\nQua per inane meant oculi quaque ire recusant,\nBinis aequandum est signis; sex tanta rotundae\nEfficiunt orbem zonae, qua signa feruntur\nBis sex aequali spatio texentia caelum.\nNe mirere uagos partus eadem esse per astra\nEt mixtum ingenti generis discrimine fatum,\nSingula cum tantum teneant, tantoque ferantur\nTempore sex tota surgentia sidera luce.\nRestat ut aetherios fines tibi reddere coner\nFilaque dispositis uicibus comitantia caelum,\nPer quae derigitur signorum flammeus ordo.\nCirculus ad borean fulgentem sustinet Arcton\nSexque fugit solidas a caeli uertice partes.\nAlter ad extremi decurrens sidera Cancri,\nIn quo consummat Phoebus lucemque moramque\nTardaque per longos circumfert lumina flexus,\nAestiuum medio nomen sibi sumit ab aestu,\nTemporis et titulo potitur, metamque uolantis\nSolis et extremos designat feruidus actus,\nEt quinque in partes aquilonis distat ab orbe.\nTertius in media mundi regione locatus\nIngenti spira totum praecingit Olympum\nParte ab utraque uidens axem, qua lumine Phoebus\nComponit paribus numeris noctemque diemque\nVeris et autumni currens per tempora mixta,\nCum medium aequali distinguit limite caelum;\nQuattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.\nProximus hunc ultra brumalis nomine limes\nUltima designat fugientis limina solis,\nInuida cum obliqua radiorum munera flamma\nDat per iter minimum nobis, sed finibus illis,\nQuos super incubuit, longa stant tempora luce\nVixque dies transit candentem extenta per aestum;","prev":{"citation":"Astronomica 1.498-543","label":"Book 1, lines 1.498-1.543","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.498"},"next":{"citation":"Astronomica 1.588-630","label":"Book 1, lines 1.588-1.630","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.588"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}